Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 105

Quia nomen infinitum verificatur de aliquo positivo ; sed non potest verificari si significet negationem in abstracto; ergo debet eam significare in concreto, et per modum adjacentis. Min. prob.: Quia non potest verificari de lapide, v.g.: Lapis est negatio hominis, sed : Lapis est non homo. Ergo ut praedicatur, debet in concreto et connotative significari.

Sit ergo conclusio : Nomen infinitum non est nomen ; recteque excluditur a ratione nominis per particulam finita. — Ita Arist. et D. Thomas, hic. Prima pars, quod non sit nomen, ab omnibus communiter admititur. Et probatur : Infinitatio tollit proprium et essentiale officium nominis; ergo nomen infinitatum non est nomen. Ant. prob.: Officium et ratio propria nominis est esse notamen et designativum rei, ut supra diximus : nomen enim dicitur a notando, quia unamquamque rem suo nomine notamus, discernimus et designamus ; sed nomen infinitum nec notat, nec designat, nec nominat aliquid; ergo non est nomen. Min. constat: Quia nomen eo ipso quod infinitatur reddit significatum suum indeterminatum, et solum significat quid non sit, non vero quod sit, ut videre est in non homo, et similibus.

Secunda pars conclusionis, scilicet quod excludatur per particulam finita, et non per aliam, est contra aliquos recentiores, qui illam expungunt tanquam superfluam. Expressa tamen S. Thomee, tum in opus XLvm., Gap. de nomine; tum in i Perih. lect., v, ubi agens de verbo infinito (idem autem est de nomine) dicit: « Quod Philosophus prius definierat verbum in communi, et postea per particulas istas excludit ea, quae imperfecte sunt verba. » Ergo definitio perfecta et exacta nominis et verbi requirit is-

tas particulas; absque illis enim, et ut ad rem loquamur, absque ista particula finita, non explicatur proprium munus et modus significandi nominis, scilicet per modum notaminis, seu notantis quid sit res, hoc enim est nominare.

Nec excluditur nomen infinitum per illam particulam : Cujus nulla pars etc.: Quia (ut diximus) nomen infinitum non habet partes, sed est incomplexum. Si enim complexum esset, propositio ex subjecto infinitato esset propositio negativa, quia illa negatio etiam ferretur in copulam, et non solum in subjectum, cum ibi habeat suam significationem partialem, quae significative et formaliter componit propositionem, et relicta suae naturae totum quod post se invenit destruat; consequens autem est absurdum, ut patet in conversione per contrapositionem, quae fit ex negativa in affirmativam, infinitatis terminis. Ergo, etc.

Solvuntur argumenta.

Objicies primo: Nomen infinitum est vero terminus ; ergo est vere nomen. Ant. prob.: Est extremum, et pars propositionis, ut patet in hac : Lapis est non homo; ergo est terminus. Prima conseq. prob. ex D. Thoma, i Perih., lect. i, dicente: Quod omnis propositio debet constare nomine et verbo, quia istae sunt principales partes ejus. Ergo si ex verbo et nomine infinito fit vere propositio, nomen infinitum vere est nomen. Gonfirm.: Verbum quod est copula in propositione vere est verbum; ergo nomen quod est extremum copulatum, aut copulabile vere est nomen: sicut enim est de ratione verbi quod sit copula, ita est de ratione nominis quod sit extremum copulabile.

Resp. ad arg.: Cone, ant., et neg.