Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 104

partis, sed ratio nominis, id est quod sit notamen, ot designativum rei, inde enim dicitur nomen; ad designandas enim, notificandas et discernendas res utimur nominibus. Complexum ergo nomen non est unum nomen, sed plura, quia non est unum notamen et designatio, sed plures; et sic erit unus terminus, non unum nomen.

Contra : Nomen cequivocum est unum nomen; et tamen significat plura, ut constat ex ejus definitione; ergo licet nomen complexum significet plura, erit nomen, et unum nomen. Resp.: Quod cequivocum est unum nomen ratione unius vocis significativae, quia in concretis accidentium unitas subjecti dat unitatem simpliciter et individuam, licet formie sint plures. Sicut subjectum babens colorem et calorem non est plura qualia, sed unum quale, ut dicitur in Logica, Quest. xm, Art. ii.

ARTICULUS II.

Utrum nomen infinitum sit nomen.

Explicamus hic particulam finita, per quam diximus excludi nomina infinita a ratione nominis : Est autem nomen infinitum, quod aliqua negatione apposita reddit suam significationem indeterminatam. Hoc est infinitari. Pro quo nota quod negatio alicui termino affixa dupliciter potest in illum agere: vel transeundo in significationem ejus illam destruendo, et loco illius subrogando negationem talis rei significative, quam utique convenit omnibus subjectis talis negationis capacibus; aut non immutando ejus significationem, sed removendo compositionem, seu copulationem, quia vis illius affigitur verbo ut copulat extrema. Quando primo modo fit, dicitur in/initare, id est indetermi-

nare ipsum nomen; quando fit secundo modo dicitur negare, efficitque propositionem negativam. Unde solum exercetur effectus iste negandi intra propositionem, cum respiciat copulam.

Hinc est quod ad infinitationem nominis requiritur quod negatio non significetur per se, et ex ipsa prima impositione, sed quod nomen afficiendo significationem ejus reddat indeterminatam id est non significantem quid res sit, sed quid non sit. Unde ista nomina nulla, nihil non sunt infinita, quia significant ipsam negationem per se et directe, sub determinato suo conceptu, non vero significationem aliquam positivam ex adjuncta negatione indeterminant.

Secundo est advertendum quod nomen infinitum est incomplexum, et connotativum. Primum constat ex Arist., et D. Thoma, i Perih., cap. de nomine, id expresse asserentibus. Et ex ratione : Quia nomen infinitum non relinquit suum significatum in eo statu in quo erat sed mutat in oppositum, scilicet in negationem sui significati; ergo non relinquit duplex significatum, nempe positivum quod antea habebat, et negationem adjunctam (si enim relinqueret non mutaret illud; ergo non est complexum, siquidem non est ibi duplex significatum. Unde in hoc complexo : Nullus homo, non datur infinitatio, quia utrumque significatum manet illsesum. Debet ergo omnino immutari et ex duplici fieri, et consequenter incomplexum. Quod sit connotativum, patet quia nomen infinitum non significat negationem in abstracto, sed in concreto; ergo significat connotative, quia de formali significat formam negatam, et ex parte habentis ipsum subjectum de quo verificatur in concreto, quod est connotative se habere. Antec. prob.: