Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 107
significatae, hoc est rem determinatam significare; vel ex modo significandi, id est modo designante quid sit id quod significat. Ut aliquid sit nomen non requiritur quod significet primo modo aliquid determinatum, nam quantumcumque aliquid sit indifferens et commune, etiam ipsa negatio, intelligibile, imaginabile, ens, si modo designativo et notativo significetur, id est dicente quid sit res, aut quomodo sit, verum nomen erit quod sic significat. Si autem rem determinatam significat indeterminato tamen modo, et non designante aut notante quid sit, sed potius quid non sit, nomen non erit, quia non habet munus et officium nominis, quod est nominare, seu designare; nominando enim distinguimus et designamus unum ab alio. Et non judicatur aliquid esse nomen solum ratione rei significat©, sed etiam ratione modi, qui modus tenet se ex parte formalis significati, et distinguit verbum a nomine; alio enim modo significat verbum, alio nomen, licet eamdem rem significent ut curro et cursus.
Hinc patet ad probationes et confirmationes. Caecum enim, et si significet negationem visus, significat quasi notando et designando quid sit, non vero quid non sit forma, ut non homo, intelligibile, imaginabile, etc., res indeterminatissimas, sed modo determinato. Ad ultim. probation resp., negando minorem. Ad probation. : Non ens vel significat aliquid, vel nihil, dico : significare negationem entis non modo determinato et designativo, dicendo quid sit negatio entis, sed quid non sit. Ergo non ens significat aliquid, disting. In quantum significatur per illud nomen infinitatum non ens, nego; sic enim praecise significat negationem entis modo indeterminato. Quatenus per reflexam cognitionem illam et negatio entis ad mo-
dum entis cognosci potest, et fieri ens rationis, transeat, quia tunc significabit ens, seu aliquid rationis, non per illud nomen non ens, sed per aliud quod significet illum reflexum conceptum non entis ad modum entis, verbi gratia, negatio rationis, vel ens rationis.
Ultimo arg.: Nomen infinitum habet partes significativas separatim; ergo exclusum manet a ratione nominis per illam particulam : Cujus nulla pars etc., non vero excluditur per finita. Ant. prob. : Non homo constat ex non et homo, sed ly non non componit nomen infinitum materialiter, sed significative et secundum conceptum suum ultimatum; ergo mediante diverso conceptu ab eo quem infinitat, et consequenter nomen infinitum subordinatur duplici conceptui, et est complexum. Min. prob.: Infinitatio hujus vocis non homo non provenit a materiali sono illius vocis non, sed a significatione formalissima illius, si enim ly non significat, nihil tollit aut negat, ergo infinitat significando et non solum materialiter componendo.
Respond., sicut supra dictum est de respublica, proconsul etc.: Quod in nomine infinito, sicut et in nominibus compositae figurae, et est derivativo unius nominis ab alio, et est compositio. Si ad derivationem attendamus, certum est quod ex significatione de ly non derivata fuit significativo de ly non homo. Si attendamus ad compositionem, materialiter se habet in hac voce non homo ly non, et ly homo; et tamen infinitatio, qua impeditur significatio positiva nominis, originatur et fit a significatione de ly non, et de \yhomo derivative et efficienter, non compositive et formaliter. Datur ergo alia nova impositio et significatio, secundum quam nomen infinitum subordinatur unico conceptui.