Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 108
et significat negationem hominis in concreto, quia penuria nominum non habemus simplices voces ad eam significandam; sic in infinitatione, .ly non non est quomodocum que negatio, sed negatio mutans et impediens significationem nominis.
ARTICULUS III.
Utrum casus obliqui recte excludantur a ratione nominis.
Explicando definitionem nominis diximus particulam recta poni ad excludendos casus obliquos. Hos enim non esse nomina constat ex Arist.,i Perih.,cap.de nomine et verbo. Quia ratio propria et officium nominis est significare directe et per se nominando; sed casus obliqui non sic significant; ergo non sunt nomina. Maj. ex etymologia nominis constat. Min. prob.: Quia significare aliquid nominando, est significare aliquid quasi notando, et designando quid sit in se; casus autem cujus, vel cui significant rem ut est alterius, non per se et in se; ergo non sunt nomina: quin potius casus dicuntur, quia a propria nominis ratione cadunt. Undo et Aristoteles, et D. Thomas, ibi Lect. rv, asserunt casus obliquos non sufficere per se solos constituere verum vel falsum cum verbo est, sicuti nominativus. Si ergo casus obliquus nomen non est, debite ponitur particula recta, ut per eam a ratione nominis excludatur.
Sed inquires cur prius Arist. definierit nomen sine illis particulis finita et recta, et postea eas addiderit ad excludenda nomina infinita, et obliqua? Respondet S. Thomas, lect. v, Aristotelem solum tradidisse prius rationes communes nominis et verbi, quasi incipiens definire per magis communia; postea vero consummavit magis exprimendo,
quae requiruntur ad rationem nominis simpliciter.
Inquires secundo: An obliquus et rectus habeant in intellectu conceptus ejusdem rationis et speciei? Breviter expediemus dubium istud, quia lata ejus explicatio ad Metaphysicam pertinet. Duo dicta S. Thomae inveniemus in hac parte. Primum habetur i Perih., lect. iv, in fine, ubi dicit ex Philosopho, « quod ratio, quam significat nomen, est eadem etiam in casibus nominis. » Hoc est, quod rectus et obliquus, ex parte rei significatae, idem significant, eumdemque conceptum habent quasi categorematice et logice; id est quod si rectus est terminus absolutus connotativus, communis etc., sic et obliquus; istae enim sunt differentiae quasi categorematicae et logicae.
Secundum habetur, Quodlib. iv, art. xvn, ubi S. Doctor dicit cum diversitate vocis posse esse diversitatem conceptuum « sive propter diversitatem rei intellectae, sive propter diversitatem modi intelligendi. Et hoc contingit quandocumque est diversitas consignificationis, quae consequitur diversum modum intelligendi unam et eamdem rem. Et praecipue hoc apparet ip tempore, quod per se commiscetur operationi intellectus humani, et ideo dicendum est quod non est idem enuntiabile Socratem sedere, et Socratem sedisse. » Ubi S. Doctor aperte fatetur quod diversificatio temporis in verbo postulat diversos conceptus. Constat autem casus obliquos verbi fieri penes diversam temporis declinationem, ut dicunt Arist.,cap. de verbo, et ibi S. Thomas, lect. v. Qui idem asserit de casibus obliquis nominis, Quodlib. citato, ad 3, dicens: « Quod diversitas significationis tollet nominis identitatem, in tantum quod obliqui secundum Philosophum non sunt nomina. »