Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 109
Ergo secundum S. Thomam casus •bliqui diversum conceptum habent a recto, non ratione diversae rei conceptae, sed diversi modi concipiendi eamdem rem. In obliquo enim exprimitur aliquis respectus et habitudo possessionis, cujus, cui, etc. quae non explicatur in recto. Ubi autem diversa habitudo et respectus exprimitur in conceptu, diversus conceptus est, et diversa repraesentatio, quia iste respectus pertinet ad diversum modum significandi et intelligendi unam et eamdem rem. Ergo licet ex parte rei significatae non varietur conceptus, variatur tamen in ratione et officio nominis, obliquando a modo significandi in guia ad modum cujus, oie. Et propterea dicit S. Doctor : « quod tollitur nominis identitas », in ratione scilicet et modo nominandi. Quod manifestius cernitur in casibus verbi, quia variantur penes significationem diversi temporis praeteriti, vel futuri, quae sine dubio postulant diversam repraesentationem.
Arguitur primo: Esse pnedicatum et subjectum, habere hanc vel illam suppositionem, mutari de vero in falsum, conceptum, seu notitiam esse abstractivam aut intuitivam, non faciunt diversitatem essentialem in conceptu, neque addunt diversam repraesentationem, sed solum diversum exercitum. Ergo similiter casus obliqui solum distinguentur a recto penes diversum exercitum ejusdemmet repraesentationis, non vero addent diversam repraesentationem.
Respond. Cone, ant., et neg. cons. Disparitas est, quia aliqui modi se habent solum ut applicatio conceptus, alii vero se habent ut explicatio conceptus. Illi non oriuntur ex diverso modo intelligendi aut repraesentandi rem, sed ex applicatione et usu intellectus; quatenus intelligendo habitudinem unius ad
aliud diverso modo applicat et conjungit unum alteri. Et hujusmodi est habitudo praedicati et subjecti, diversitas suppositionis, etc. Similiter veritas et falsitas nascitur ab eo quod res est, vel non est; unde existente re, veritas consurgit in oratione, non existente, consurgit falsitas, ipsa oratione invariata, ut dixit Arist., Cap. do substantia; eo quod non oportet variari repraesentationem, sed existentiam objecti, ut diversa relatio conformitatis, vel diversitatis ad illud resultet. Eodem modo ex coexistentia objecti cum notitia fit intuitiva vel abstractiva, absque nova repraesentatione (in sententia probabili). Et sic modi isti in argum. citati, sunt applicatio conceptus solum, et ideo eum in repraesentatione non variant. Modus autem obliquitatis, quem importat futurum vel praeteritum in verbo, quid, cujus, cui, in nomine, pertinent ad diversum modum intelligendi unam et eamdem rem, ut dicit S. Doctor, citat. Quodl. Intelligitur enim aliquid in recto ut persona, vel res agens, in obliquo, ut patiens, vel ut connotans esse alterius, quaj sunt diversae modificationes repraesentationis, et objecti repraesentati, ortae ex diverso modo intelligendi illud. Habitudo enim personae agentis, possidentis, aut patientis, a quo, vel cui, non significatur ut res, sed ut modus rei, quae modo significatur ut a quo, modo ut ad quem, etc. Et sic sub illo diverso modo explicandi producitur conceptus. Unde non est sola applicatio, sed explicatio et repraesentatio diversa.
Arguit, secundo : Casus obliqui variant intrinsecam repraesentationem conceptus; ergo differunt categorematice a recto, quod est contra primum dictum S. Thomae. Conseq. prob.: Distinctio categorematica et in ratione termini habetur penes diversum modum exprimendi unam