Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 111

inde est quod,cum volumus significare quamcumque formam inesse subjecto, id significamus per verbum est; et sic ex consequenti.significat compositionem. Item, in i, Distin. viii, Quaest. H, art. Hi, ad 2, dicit: « Quod ly fuit, et erit significant essentiam per modum actus, et significant tempus.» Ergo proprium conceptum attribuit S. Doctor verbo est, unionem autem ex consequenti, et pertinentem ad modum significandi verbi, non ad rem significatam. Non stat enim quod participium de ly est, scilicet ens, habeat proprium conceptum, quo significat entitatem ut sic, et verbum est a quo illud derivatur non habeat proprium conceptum.

. Dico secundo, ex D.Thoma,ii Periherm.^ect. iv : Quod est significare tempus ut rem significatam, et hoc fit per nomen tempus, dies, annus, mensis. Et est significare habitudinem unius temporis ad aliud, et hoc fit per haec et similia, adverbia, heri, hodie, cras etc. Et est connotare tempus, id est significare rem aliquam cum determinatione alicujus temporis in quo fit; ut prandium significat comestionem meridianam, connotando tempus in quo fit, ccena, comestionem serotinam etc. Et tandem est significare cum tempore, quod est proprium verbi, id est significare actionem, vel passionem prout in fieri, seu per modum fluxus et motus. Cum enim motus, et actio tempore mensurentur, ut dicitur in Physic., et motus sit ratione cujuscffitera mensurantur tempore: est namque tempus, ut ibi dicitur, numerus motus etc. (substantia enim secundum se, et ex modo substantiae, non est tempore mensurabilis, sed solum prout subest motui et mutationi); inde est quod verbum dicitur significare cum tempore, quia per modum motus et fluxus significat, seu quod idem est,

actionem et passionem prout in flari, nomen autem sine tempore, quia modo substantiae et per se stantis seu notantis significat. Et nullum est nomen quod significet motum, actionem, vel passionem prout in fieri; ut videre est in curro et cursus, eumdem enim cursum significant, sed curro, ut in fieri et exerceri, cursus quasi in facto esse et per modum substantiae.

Abstrahere autem, seu absolvi a tempore, nihil aliud est nisi quod verbum ita uniat extrema quod non restringat ea ut stent pro differentia temporis quam importat. Ut patet in propositionibus aeternae veritatis, ut: Homo est animal, et similibus. In quibus etsi verbum significet cum tempore, hoc enim ita intrinsecum et essentiale est verbo, ut ab eo nunquam absolvi possit, aut dispensari, quia hoc convenit illi ex vi propriae significationis, ut distinguitur a nomine; non tamen unit extrema dependenter a tempore, et sic ante omne tempus erat verum dicere: Homo est animal. Et ideo appellantur istae et similes propositiones seterme veritatis; non quia positivam aeternitatem et durationem habeant, sed quia a tempore non dependent, nec fundantur in eo, aut per illud mutantur, si necessariae sunt. « Pereunte enim vero, dixit Augustinus, non perit veritas. « Verbum ergo absolvi a tempore, est significare veritatem non dependentem a tempore; si enim veritas significata per verbum a tempore non dependet, neque etiam unio extremorum a tempore dependebit; ergo verbum in quantum unit extrema non dependet a tempore, quod est absolvi ab illoquoad exercitium uniendi, seu copulandi extrema, quae connexionem intrinsecam habent, non contingentem et temporalem, seu a tempore dependentem. Semper tamen cum tempore significat, quia