Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 112

per modum actionis, fluxus, seu motus significare debet, etiam in propositionibus ceternae veritatis ; quia ea quae sunt aeterna et independentia a tempore, per modum temporis intelliguntur a nobis: et sic etiam quando unio, seu copulatio verbi absolvitur seu non dependet a tempore ex parte extremorum super quae cadit, adhuc intelligitur a nobis ad modum temporis, et ideo significat cum tempore, quantum ad modum significandi, licet absolvatur a tempore quantum ad unionem et habitudinem extremorum.

Solvuntur objectiones.

Primo objic.: Multa verba non significant per modum motus et fluxus; ergo non significant cum tempore. Ant. prob.: Verbum est non significat actionem, sed esse, sicut ipsum ens, quod est ejus participium ; habeo, possideo, quiesco et similia non significant motum aliquem, vel actionem sed oppositum actionis et motus; ergo non significant cum tempore.

Resp. ex dictis: Disting. ant.: Verbum est, habeo, possideo etc. non significant actionem, aut motum ex parte rei significatee, conc. ant.; ex modo significandi, neg. ant. Ut enim de verbo verificetur quod significet cum tempore, non requiritur quod res significata per verbum sit actio, motus, passio, vel fieri, sed quod per modum motus, aut temporis significet, hoc est per modum transeuntis, et secundum habitudinem praesentis, praeteriti vel futuri. Unde verbum est, et alia in argumento numerata, significat actum essendi, et sua significata, ut subest praesentiae, et transit ad praeteritum, et sic cum tempore ex modo significandi.

Secundo objic., ad probandum verbum non absolvi a tempore: Verbum significat ipsam copulam et

unionem extremorum; sed significatio verbi nunquam mutatur; ergo neque unio quam facit verbum ; ergo vel semper unio dependet a tempore, et sic non absolvitur, vel mutatur significatio verbi. Confir. primo: Verbum semper ex vi suae significationis unit mediante aliqua differentia temporis, vel de praesenti, vel de praeterito etc.; ergo restringit extrema ut stent, et verificentur secundum differentiam temporis quam importat, siquidem secundum exigentiam illius uniuntur; ergo nunquam absolvitur a tempore. Gonfirm. secundo: Si verbum absolvitur a tempore erunt falsae omnes propositiones affirmativae, in quibus verbum a tempore absolvitur. Prob. sequela: Erunt de subjecto non supponente ; sed propositio affirmativa de subjecto non supponente est falsa; ergo. Maj. prob.: Suppositio debet verificari in ordine ad copulam ; ut si dicas: Homo est animal, debet verificari de homine, dicendo: Hoc est homo, domonstrato homine. Sed si abstrahit a tempore non potest demonstrari quod hoc est homo, ut patet antequam homo creatur; ergo suppositio non verificatur.

Resp. ad arg. Dist. maj.: Verbum significat copulam et unionem extremorum immediate, principaliter et directe, neg. maj. Ex consequenti, conced. maj. Sed significatio verbi non mutatur, conc. min. Ergo neque unio, neg. conseq. Quia unio, seu compositio non potest intelligi sine extremis unitis et componentibus ; sed ab eis dependet quoad exercitium uniendi, et sic secundum connexionem extremorum resultat unio dependens a tempore, vel absoluta a tempore secundum quod extrema a tempore dependent, vel non dependent. Ad prim. confirm. Dist. ant.-. Verbum semper unit mediante aliqua differentia temporis ex parte modi significandi, cono, antec. Ex