Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 117
vum, optime definitur per hoc quod sit cujus partes separatos significant ut dictio.
Et notavit S. Thomas non dixisse Aristotelem: cujus partes significant aliquid, sed significant absolute, propter negationes et syncategoremata, qua) non significant aliquid, sed aliqualiter et tamen sunt partes orationis, in qua necesse est quod saltemaliqua pars significet aliquid, id est sit nomen, aut verbum, licet aliae significent aliqualiter. Item dixit: ut dictio, non ut affirmatio. Quia partes orationis saltem debent significare ut dictio, hoc enim ad minus in qualibet oratione reperiri debet; si tamen habuerit etiam partes ut affirmatio, melius erit, ut in hypothetica. Praeterquam quod ratio partis per se solum invenitur in dictione, seu termino; propositio autem etsi componat hypotheticam non est pars per se primo, sed per accidens, ut supra diximus.
Ex dictis inferturdefinitiones alias non esse bonas, nec propter eas Aristoteles deserendus. Esse enim orationem plures dictiones congrue se habentes, praeterquam quod etiam convenit termino complexo, non explicat bene illius essentiam, quod sita est in eo quod sit totum quoddam compositum et totale conjunctum; res autem composita non apte definitur dicendo quod est plures partes, sed quod est aliquid unum compositum ex partibus. Minus etiam placet quod oratio sit vox constans nomine et verbo. Multae enim adhuc ex orationibus perfectis non constant nomine, ut: Currere est moveri. Imo potest oratio constare verbo et adverbio, ut: Velociter curritur; bene est. Etiam datur oratio imperfecta (quae vero oratio est, licet generet sensum imperfectum) sino verbo, ut: Homo justus, quam S. Thomas, i Perih., lect. iv, asserit esse orationem. Ergo non est de essentia
orationis in communi, quod constet nomine et verbo.
Secunda conclusio: Forma essentialis orationis non est unio grammaticalis partium, sed praedicatorum, si loquamur de forma partiali, aut significatio ipsa complexa et composita, ut induit intentionem totius, si loquamur de formali totali.— Prima pars prob.: Quia unio est conjunctio et applicatio unibilium: per unionem enim forma applicatur ad suam materiam, set subjectum. Ergo unio, in quantum unio, non est forma constitutiva compositi, sed medium aut copulo extremorum; ergo supponit extrema constituentia, quorum illud quod est forma applicatur per unionem* ut constituat; sicut in hotnine non est forma constituens unio, sed applicatio animae, quae est forma Constituens. Ut ergo in toto physico datur forma partialis, quae est anima respectu corporis; et datur forma totalis, quae est humanitas respectu suppositi; ita in oratione forma physicalis est praedicatum, vel quod respectu subjecti ponitur loco praedicati (vel potius quia, ut ait 8. Thomas, i Perih., lect. vnt, in oratione una pars debet aliam determinare; illa quae determinat est forma; et si ad invicem se determinant, ad invicem sunt formae, forma ut determinat, materia ut determinatur; sicut in contractu Matrimonii dici solet quod verba contrahentium non invicem sunt forma et materia), forma vero totalis est significatio orationis totalis et complexa, ut induit respectum et intentionem totius et sio quasi relative opponitur termino, qui est pars; sicut iste habet effectum suam in ratione partis* oratio essentiam suam in significatione complexa per modum totius habet.
De definitio orationis dicendum est esse formam orationis in bon-