Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 116
quia solum cadit a verbo quantum ad significationem temporis praesentis, non vero quoad indeterminationem actionis, seu rationem copulae; nullius enim temporis verbum praeter verbum praesentis temporis indicativi significat actionem prout in fieri, sed prout faciendam de futuro, vel jam factam de praeterito, et ideo dicuntur cadere a propria ratione verbi, quae consistit in significare actionem, vel motum prout in fieri. Infinitum vero per infinitationem perdit, seu impeditam habet copulationem positivam et determinatam, quae fundatur in significatione actionis determinatae, ut dictum est. Potest autem verbum infinitum in vi nominis tanquam praedicatum et subjectum propositionem componere, sed non copulando positive. Et quando sumitur in vi nominis non mutat significationem non significando cum tempore, sed mutat acceptionem, quia accipitur ut praedicatum, vel subjectum, quod etiam in verbo non inflinitato requiritur, ut cum dico: Currere est moveri.
QILESTIO IV.
DE ORATIONE ET MODO SCIENDI.
ARTICULUS I.
Utrum sit bona definitio orationis, et quod sit ejus definitum.
Definitionem Aristotelis non omnes acceptant, sed rejiciunt, ex eo quod videtur coincidere cum termino complexo, qui etiam habet partes seorsum significativas. Unde aliter definiunt orationem, dicentes quod « oratio sit plures dictiones, seu ter-
mini congrue se habentes », quasi hoc etiam non inveniatur in termino complexo. Alii orationem sic definiunt: « Oratio est vox significativa ad placitum constans nomine et verbo mutuo congruentibus, vel saltem verbo et voce, si non significativa sit. » Alii tandem definitionem Aristotelis admittunt, sed dicunt formam orationis esse ipsam grammaticalem unionem partium.
Prima conclusio: Optima est orationis definitio tradita ab Aristotele, scilicet: Oratio est vox significativa ad placitum, cujus partes separatae significant ut dictio, non ut affirmatio et negatio; et eodem modo essentialis et quidditativa, sicut definitio termini, vel nominis. — Communis est assertio ista, cujus nulla est alia probatio, quam ipsius definitionis explicatio. Hanc tradit S. Thomas, i Perih., lect. vi. Quam ad formam sic reducimus. Totum in communi optime definitur per hoc quod sit id quod habet partes, seu ex partibus componitur; ergo tale totum in particulari optime definietur per hoc quod sit quod tales partes habet, vel ex talibus partibus componitur. Sed oratio est quoddam totum significativum logicum, seu compositum quoddam totale; ergo optime definitur per hoc quod sit vox significativa ad placitum cujus partes separatae etc. Conseq. est evidens, quia per hanc definitionem explicatur quidquid essentialiter convenit huic composito, quod est oratio, quidquid debent habere partes ex quibus componitur, et id in quo ab aliis a definito differt. Min. prob.: Oratio pertinet ad secundam operationem intellectus, quee est compositio, quia per orationem explicamus aliquid conjunctum et compositum cum alio, sicut per terminum aliquid seorsum et simpliciter prolatum. Ergo oratio, quee est quoddam totum logicale et significati-