Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 119

ergo remanet intra limites primae; ergo intra rationem partis, quia quid quid ad primam operationem pertinet est pars respectu aliarum. Secundo, oratio perfecta est totum completum in genere orationis; ergo oratio imperfecta, cum sit aliquid incompletum est minus ipso toto; ergo est pars.

Resp. Neg. ant. Ad prim. prob. ex D. Thoma, resp. quod S. Doctor vocavit orationem imperfectam partem, vel sumendo partem largo modo, pro eo quod est totum imperfectum, id enim quod in aliquo genere ad perfectum non pervenit appellatur initium, vel pars illius. Aut, si sumit partem stricte et proprie, loquitur de oratione imperfecta materialiter, id est ut est terminus complexus, non de ea formaliter ut oratio et totum. Ad sec. prob. ex eodem S. Doctore, resp. deesse orationi imperfectae compositionem et divisionem, quae sit quasi affirmatio et negatio tollens sup ensionem animi; deest igitur ei compositio et divisio, quae sensum perfectum generet, non vero deest ratio secundae operationis, quae est compositio et divisio imperfecta. Imo ex hoc quod generat sensum suspensum et imperfectum convincitur differre a termino complexo, quia iste puram apprehensionem plurium rerum, seu conceptuum generat, nullum tamen sensum etiam suspensum facit, et sic manet intra rationem termini et partis. At vero oratio imperfecta, ultra rationem apprehensionis, sensum aliquem generat, licet inchoatum et imperfectum, quia incipit transire ad compositionem totius (ut quando, verbi gratia, profero hanc orationem: Homo albus) et quasi aliquid ulterius vult dicere; suspendit tamen ibi, et non consummat sensum. Pertinet ergo ad secundam operationem, et si modo imperfecto et inchoato, et sic non est pars, sed totum.

Ad secund. prob. ex ratione, resp. Dist. cons. : Ergo oratio imperfecta est minus ipso toto intra genus totius, scilicet totum imperfectum, conc. cons; extra genus totius, ita ut sit pars, neg. cons.: est enim oratio imperfecta quasi oratio inchoata respectu perfectae, seu quasi fieri respectu totius perfecti, quod quia suspenditur, ulterius non progreditur, neque ad rationem perfecti pervenit.

Secundo arg.: Si ly A imponeretur ad significandam istam clausulam: Homo est albus, tunc ly A esset oratio, et non haberet partes significativas; ergo hoc non requiritur ad orationem. Item in opinione probabili propositio mentalis est qualitas simplex; ergo tunc oratio non habet partes significativas. Resp. quod in illo casu ly A haberet partes significativas virtualiter, aut aequivalenter, licet non formaliter, quia subordinaretur pluribus conceptibus. Ad sec. prob. Resp. juxta illam opinionem dicendum esse quod, licet propositio, aut oratio non habeat partes entitative, habet tamen illas objective, quia significat aliquid complexum. Et etiam habet illas praesuppositive, quia ex pluribus apprehensis conceptibus, tanquam ex praesuppositis formatur.

Inquires: Quomodo oratio, terminus, et alia instrumenta logicalia, cum formaliter sint entia rationis, definiuntur per vocem (oratio est vox, terminus est vox etc.) quae est aliquid reale? Resp.: Omnia praedicta definiri per vocem, tanquam per subjectum extrinsecum, et fundamentum in quo secunda intentio rationis fundatur. Et sic S. Thomas, i Perih., lect. iv, dixit: « Quod ista debet concedi: Scutella est lignum figuratum, et similiter: Nomen est vox significativa; licet etiam denominative concedatur quod scutella est lignea, et nomen est vocale. » In ar-