Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 120
tiflcialibus enim materia potest prædicari de toto, quia continet totam ejus substantiam, et forma artificialis solum addit accidens. Et quando Arist., vii Metaph., tex. xxxv, negat quod statua est aurum seu lapis, loquitur de lapide ut non figurato, nec subjecto formæ artis, sed sumpto præcise pro substantia naturali, ut ibi explicat S. Doctor. Unde quia accidens, seu forma in concreto supponit pro subjecto, quando subjectum est aliquid reale et forma ens rationis, non potest absolute dici quod est ens rationis, sed cum addito, scilicet pro formali; absolute autem potest dici ens reale ratione ejus pro quo supponit in concreto.
ARTICULUS II.
Utrum definitio definitionis recte sit tradita.
Communiter definitur definitio quod sit oratio naturam rei, aut nominis significationem explicans; ubi includitur tam definitio nominis, quod utrum rei. Et quantum ad definitionem quid rei, sumitur ex Arist., qui sd3pe dicit definitionem esse orationem significantem quid erat esse rei, ut iTopicor., cap. rv et vii; Topic., cap. n; et late in vn Metaph.; et in ii PoSt., lect. ii, apud D. Thom. Ubi etiatn. S. Doctor dicit quod definitio « est oratio significans quod quid, d
Circa quam definitionem aliqui rejiciunt ab illa rationem orationis, quæ se habet ut genus, quia existimant orationem non inveniri sine verbo. Alii per aliud extremum putant ita requiri orationem ad rationem definitionis, quod solum in propositione inveniatur actu definitio, Videlicet cum applicatur suo definito, de quo verificatur; unde consequenter docent definitionem non tantum posse dici bonam aut ma-
lam, sed etiam veram vel falsam, quia omnis enuntiatio vera vel falsa est. Quod tamen alii etiam extendunt, vel contendunt convenire definitioni, etiamsi enuntiatio non sit, eo quod existimant in simplici apprehensione dari verum vel falsum
Circa id vero quod pertinet ad differentiam definitionis, scilicet quod sit explicativa natura rei, aliqui addunt quod explicet naturam, vel proprietatem rei, quia existimant definitionem descriptivam proprietatem rei declarare, non essentiam definire.
Dico primo: Recte traditur definitio definitionis per orationem tanquam per materiam, intelligendo nomine orationis etiam terminum complexum; potestque inveniri definitio extra propositionem.—Prima pars est communiter recepta. Et quod nomine orationis debeat intelligi oratio imperfecta, quod materialiter coincidit cum termino complexo, ex eo constat quia definitio potest esse prefidicatum in aliqua propositione categorica; officium autem prædicati in categorica solum convenit termino. Similiter D. Thomas sæpe docet definitionem pertinere ad primam operationem intellectus, ut i-ii, Q. xc, A. ii; et Quodlib. v, A. ii; et I part., Q. xvn, art. iii; cum tamen de oratione stricte dicta dixerit pertinere ad secundam operationem, i Periherm., lect. vi. Ac denique, quia definitio directe est modus sciendi inquantum est manifestativa alicujus ignoti; ad dationem autem modi sciendi optime dixit D. Thomas vn Metaphys., lect. ix, requiri « quod non sit una dictio quia una dictio non est manifestativa, eo modo quo nomen minus notum manifestatur per notius ». Requiritur ergo ad rationem modi sciendi quod in illo concurrant plures dictiones seu termini conducentes ad expli-