Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 147
rens ad omnes species suppositionis, manifestum est quod nullam habet in actu, et sic determinatur et verificatur ratione copulae. In propositionibus autem non enuntiativis constantibus verbo, jam diximus posse reperiri suppositionem.
Ad. secund. conf. respond. : Quod licet in illa propositione ly Petrus supponat identice pro Petro currente, illa tamen propositio non est essentialis, quia ad essentialem propositionem non sufficit identitas subjecti cum praedicato ex parte suppositi et ex parte suppositionis ejus, sed requiritur necessaria connexio et habitudo terminorum, quae est identitas quasi formalis. Unde in praedictis propositionibus accidentalibus est quidem vera conjunctio et unio inter praedicatum et subjectum, non tamen est necessaria; unde licet supponant pro eodem, non tamen sub ea formalitate necessariae connexionis, quae requiritur ad essentialem propositionem, sicut si formaliter significaretur ex parte subjecti, dicendo : Petrus currens currit, tunc enim est propositio essentialis, quia habitudo terminorum non solum veritatem fundat, sed intrinsecam necessitatem significat.
ARTICULUS II.
Utrum suppositio impropria reperiatur in conceptu mentis ultimato.
Punctum hujus difficultatis nascitur ex ipsa definitione suppositionis impropriae, seu metaphoricae, quae est acceptio pro eo quod terminus improprie, et per translatimentum significat; qflid in terminis vocalibus videmus fieri, quia unus terminus transfertur ad supponendum pro alia re quam sit illa, quam directe significat, eo quod habet aliquam convenientiam, vel similitudinem, aut comparationem cum ipsa; omnis enim metaphora in aliqua comparatione, vel similitudine fundatur. Inquirimus ergo an in ipso conceptu mentis ultimato, qui est naturalissimilitudo alicujus rei, inveniatur fundamentum ut applicari possit pro eo quod non significat naturaliter et proprie, sed pro eo cum quo potest habere aliquam similitudinem, vel comparationem metaphoricam. V. g., in illa vulgari propositione : Vicit leo de tribu Juda, ut sit impropria suppositio in mente, requiritur quod conceptus veri leonis, et qui est naturalis et expressa similitudo leonis supponat et applicetur pro Christo, quem non significat proprie et directe; nam si supponeret pro vero leone, propositio esset falsa : ut autem supponat pro Christo improprie, non debet repraesentare illum aeque directe cum representatione veri leonis, alias ille conceptus esset a quivocus, et suppositio pro Christo non esset impropria, sed propria utriusque, scilicet Christi et leonis, quia utrumque proprie et naturaliter repraesentaret, sicut nomen aequivocum proprie supponit pro quolibet significato. Est ergo difficultas : An sufficiat ad suppositionem impropriam ille conceptus veri leonis, ut potest saltem in obliquo connotare Christum ut similem leoni; an vero requiratur alius distinctus conceptus ad supponendum, qui directe repraesentet Christum cum connotatione leonis in obliquo, non repraesentando Christum absolute, sed comparatum leoni.
In hoc ergo puncto divisi sunt auctores. Nam quidam simpliciter et absolute fatentur dari suppositionem impropriam, quia existimant in praedicta metaphora illum conceptum veri leonis repraesentare Christum connotative sub analogia, et similitudine quadam ad leonem