Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 146

ergo in ordine ad diversam copulam diversa species suppositionis sumi potest.

Sed objic. : Nam terminus extra propositionem vere habet rationem termini et partis; ergo dicit ordinem ad verbum mediante cujus conjunctione potest componere; ergo habet rationem suppositionis, sicut et habet potentiam proximam ad compositionem. Sicut enim ad componendum terminus non dicit actum, sed potentiam, sic etiam ad supponendum, praesertim cum suppositio sit proprietas termini, et consequenter non separatur ab ipso, neque intra, neque extra propositionem. Et conf.: Quia extra propositionem etiam terminus dicit ordinem ad verbum, vel ad alium terminum. Tum in orationibus imperfectis, ut si dicas : Petrus albus, homo justus, ubi unus terminus accipi potest in ordine ad alium; cur enim solum accipietur in ordine ad verbum. Tum etiam in orationibus perfectis non enuntiativis, quae vere et proprie constant verbo, licet non enuntiando, sed imperando, vel optando etc. Gonfir. secundo : Nam si terminus solum supponit intra propositionem, quia substituitur secundum exigentiam verbi, sequitur quod omnes propositiones affirmativae verae sint essentiales, ut patet in hac propositione : Petrus currit, quae ideo est vera, quia juxta exigentiam copulae supponit pro Petro currente; sed de Petro currente est essentiale dicere quod currit; ergo est propositio essentialis.

Resp. ad principale argument. : Esse differentiam inter rationem termini et rationem suppositionis, quod intentio termini solum est intentio partis et substitutio significationis; utrumque autem non fundatur in ipso actuali exercitio vel significandi, vel componendi, sed in habilitate et potentia ad compo-

nendum vel significandum; ratio enim partis non est ratio componentis, sed compositivi, et similiter ratio signi est ratio significativi, non significantis. At vero intentio suppositionis resultat ex actuali determinatione et usu passivo intellectus circa aliquem terminum, quem determinat et applicat, sive in mente, sive in voce vel scripto, pro isto vel illo pro quo verificatur; unde ante actualem applicationem intellectus non datur ista determinatio. Quod vero dicitur esse proprietatem termini, respond. suppositionem non esse proprietatem termini in omni statu, sed prout applicatur intra propositionem, sicut proprietas gravis est quiescere, non absolute, sed in centro.

Ad primam confirm. resp. : Quod extra propositionem terminus dicit respectum ad verbum, vel ad praedicatum per modum partis potentis componere, non autem per modum actus determinati et substituti pro aliquo, quod vere inveniatur ita substitui, eo quod non potest constare quod vere sic inveniatur, nisi in ordine ad aliquod verbum constet inveniri. Unde in orationibus imperfectis non constantibus aliquo verbo non datur suppositio, quia nondum datur id per quod debet verificari et designari quomodo vere et proprie supponat terminus. Cujus signum est quod quando sine verbo conjunguntur termini, ut dicendo : Homo albus, illud complexum est indifferens ad quod cumque genus suppositionis; possunt enim formari ex illo complexo suppositio materialis, dicendo : Homo albus est vox complexa, vel formalis dicendo : Homo albus disgregat visum, vel simplex dicendo : Homo albus est preedicabile de multis-, vel naturalis dicendo : Homo albus est coloratus, vel accidentalis dicendo : Homo albus ambulat. Unde si est indiffe-