Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 149
sic primus conceptus veri leonis non se habet ut res supponens, sed ut terminans comparationem et connotationem Christi ad se.
Secunda pars conci..quam tenent etiam aliqui Thomistae sequentes Magistr. Soto, lib. ii, Summul. cap. x, notab. iii, fundatur in hoc quod ad supponendum non requiritur significatio alicujus rei, sed ordinatio et applicatio intellectus etiam pro eo quod non significat, sed pro eo cui assimilatur significatum. Sufficit enim quod significet aliquid saltem secundario, ut dicatur habere capacitatem ut ab intellectu substituatur et supponat pro illo, et non solum pro eo quod directe et formaliter significat; sicut terminus communis significat individua secundario et materialiter, et tamen supponit pro illis, et terminus connotativus pro substrato quod solum connotat, et unum analogum pro suis analogatis, etiamsi sit attributionis metaphoricae.
Solvuntur argumenta.
Primo arg.: Quia statbenequod aliquis conceptus significet aliquid improprie; ergo statbenequod supponat improprie. Conseq. constat, cum tota ratio negandi suppositionem impropriam sit negatio significationis impropriae in conceptu. Ant. prob. in omnibus conceptibus repraesentantibus rem non ut est in se, sed ad instar alterius et non per species proprias, sed per alienas; sicut cognoscimus Deum et angelos per sensibilia, et ens rationis per ens reale, et per conceptum unius analogati alterum analogatum; ergo non repugnat dari conceptum significantem improprie. Et conf. in connotativis et terminis communibus, qui supponunt pro individuis quae important in oonnot&to et in obliquo;
ergo etiam conceptus veri leonis poterit supponere pro Christo significato in connotato et in obliquo. Et idem est in alienatione, quae reperitur in conceptu mentis, cum sit proprietas quaedam logicalis, quae est secunda intentio, et tamen definitur quod sit distractio a propria ad impropriam suppositionem, atque adeo supponitur dari vere suppositionem impropriam in mente.
Respond. Neg. antec. Ad prob. dicitur: Quod conceptus, qui repraesentant res non ut sunt in se, sed per species alienas, sunt conceptus improprii ex parte modi repraesentandi, non tamen ex parte rei representatae, licet ad instar alterius cognitae. Sicut conceptus quem formamus do Deo, vel de angelis, ex parte rei cognitae dicitur esse conceptus proprius Dei, quia ipsi soli attribuitur et appropriatur, ex parte tamen modi cognoscendi non cognoscitur proprio modo, ut est in se. Et idem est de aliis conceptibus in argum. relatis. Ad suppositionem autem impropriam requiritur quod ex parte rei, pro qua supponit, non significet illam proprie, quia suppositio non est pro modo significandi, sed pro re significata. Anaiogum autem, si sit attributionis metaphoricae, non est analogum unius conceptus sed divinum, et ideo unus concentus non supponit improprie pro alio, sed quilinet pro suo significato.
Ad confir. resp. : Quod intermino connotativo, vel communi, fit suppositio pro eo quod connotatur, et non solum pro formali significato, quia illud quod connotatur importatur tanquam res, seu subjectum, vel suppositum, unde potest supponere pro illo suppositione propria, quia non metaphorice, sed proprie significatur, licet tanquam materiale. At vero in metaphoris et aliis flugurii rhetorici*, id duod borinot&i