Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 150
tur importatur tanquam terminus comparationis, quia omnis metaphora per quamdam comparationem formalem vel virtualem fit, unde pertinet quasi ad connotationem ex parte modi significandi, non ex parte rei significatae, et sic non supponit pro illo, sed formatur alius conceptus, qui rem proprie significat cum connotatione ad id per quod metaphora designatur. Quod autem dicitur de alienatione, negamus illam reperiri in conceptu ultimato, quia hic alienari non potest nisi corrumpatur; sed convenit illa secunda intentio voci vel conceptui non ultimato, ratione cujus distractio seu alienatio significationis verificatur.
Secundo arg. : Istae duae propositiones : Vicit leo de tribu Juda, vicit Christus, non sunt synonimae, sed diverso modo significant; sed in ista propositione : Christus vicit, significatur Christus proprie; ergo in alia non potest idem proprie significari, sic enim ex omni parte propositiones eaedem manerent. Si dicatur quod in una significat Christum proprie absolute et sine ullo respectu, in alia autem proprie cum aliquo respectu et connotatione. Contra est: Quia si non est significatio propria absolute in illa propositione : Vicit leo etc., ergo neque est suppositio propria absolute, quia suppositio propria fundatur in significatione propria; ergo, ut sit propria absolute, debet fundari in significatione propria absolute.
Et confirm.: Quia quando primum audio illos duos terminos: Vicit leo, repraesentatur mihi conceptus veri leonis; adveniente vero illa particula de tribu Juda, non corrumpitur ille prior conceptus veri intra propositionem; ergo manet intra illam sicut ante; ergo supponit non pro se, quia esset propositio falsa; ergo pro Christo, quem non significat
proprie; ergo supponit improprie. Quod conceptus veri leonis non corrumpatur patet : Quia si corrumpitur, ergo non concipitur Christus in ordine ad leonem, sed in se absolute sine respectu, siquidem non manet conceptus leonis in ordine ad quem ista connotatio desumatur; unde esset eadem propositio : Christus vicit, et : Vicit leo de tribu Juda.
Respond. solutione data, quae sumitur ex verbis D. Thomae supra relatis, quod « quando nomino Deum per participationem, intelligitur id quod habet similitudinem veri Dei. » Unde similiter quando Christum nomino leonem, intelligitur id quod habet similitudinem veri leonis, et hoc ex parte rei significatae est conceptus proprius Christi. Ad replic. dicitur quod conceptus Christi connotative cogniti, et non omnino absolute, est proprius Christi ex parte rei significatae, licet non ex parte modi significandi, quia cum quadam connotatione et respectu ad alterum significatur. Suppositio autem propria vel impropria non attenditur ex parte modi significandi proprie vel improprie, sed ex parte rei proprie vel improprie significatae, pro illa enim substituitur et supponit tanquam pro supposito, et eadem ratione significatur Christus immediate ut res significata, licet sub modo respectivo et connotativo ad alterum tanquam ad terminum comparationis.
Ad confirm. resp. : Quod non est necesse corrumpi illum conceptum veri leonis, sed tamen, adveniente illa particula de tribu Juda, aliter applicatur, eo quod formatur conceptus de Christo, ut comparatur ad verum leonem quoad ejus fortitudinem, vel proprietates; unde manet conceptus veri leonis, ut terminus talis comparationis et connotationis, non ut praebens suppositionem