Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 153
Ad prim. ergo diffic. resp.: Quod illa propositio nullo modo est essentialis. Ut enim propositiones sint essentiales oportet quod necessaria connexio et habitudo importetur ex vi ipsorum terminorum, non ex vi alicujus applicationis vel status, quo aliquis terminus vestitur aut applicatur, nisi talis applicatio aut status explicetur in propositione, tunc enim ex vi termini explicantis statum poterit importari necessaria connexio cum praedicato. Ut si dicas : Homo disgregat visum, licet verificetur subjectum pro homine albo et supponat pro illo, tamen quia ex vi illius termini homo non importatur ipsa albedo, cui essentialiter convenit disgregare, ideo ista propositio non est essentialis. Si vero dicas : Homo albus disgregat, est essentialis. Similiter si dicas : Homo est species, licet verificetur pro homine concepto in communi, non tamen est essentialis propositio, quia ex vi illius termini homo non explicatur quod sit conceptus in communi. Si autem exprimatur in propositione homo conceptus conceptu communi, tunc de illo praedicabitur essentialiter quod sit species; facit enim hunc sensum : Homo in quantum species, est species.
Ad instantiam pro alia parte dicitur : Quod definitio, licet conveniat termino ratione naturae et quidditatis, non tamen est suppositio simplex, quia non ita praecise convehit naturae, quae est immediatum significatum, quod non possit etiam convenire personae, seu individuo in quo invenitur talis natura; imo sicut quidditas et natura descendit ad individua, ita et definitio. Et licet quando definitur homo, non definiatur Petrus immediate et secundum individuationem, definitur tamen mediate secundum naturam et quidditatem Petri.
Ad mo. difflo, reipond. i Quod
etiam in termino singulari potest inveniri suppositio simplex, eo quod invenitur significatum immediatum et mediatum, sed inverso modo ad terminum communem. Nam in termino communi immediatum significatum est natura, et mediatum est persona cui convenit natura; in terminis autem singularibus, immediatum significatum est persona, seu individuum, mediatum autem natura, cujus est persona, unde definitur persona quod est rationalis naturae individua substantia. Ubi immediatum et directum significatum est substantia, seu suppositum individuum, mediatum vero seu indirectum est natura. Quare omnia illa praedicata, quae important secundam intentionem singularitatis, faciunt suppositionem simplicem in termino singulari, et non personalem; v. g., quando dicitur de Petro quod est aliquid inferius subjicibile ad speciem atomam, quod est praedicabile de uno et non de multis, quod est individuum et similia, in quibus valet consequentia a termino singulari ad communem, ut in argumento dicitur.
Ad tert. diffic. respond. : Utrumque posse sustineri in illis propositionibus, et quod subjectum supponit simpliciter, et quod supponit personaliter. Primum sic.: Quia hoc ipso quod subjectum per copulam unitur termino secundae intentionis juxta exigentiam talis copulae, facit quasi appellationem ad standum sub ratione proprii et immediati conceptus; et licet praedicatum sit repugnant subjecto, hoc solum convincit quod non convenit illi, et sic redditur propositio falsa, non tamen quod subjectum non supponit juxta exigentiam illius copulae et praedicati. Quare facit hunc sensum illa propositio : Petrus ut conceptus conceptu proprio est species, et ideo est falsa; licet etiam in hao i Homo eit