Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 152

cit hunc sensum : Homo conceptus conceptu proprio, seu in communi est species, sed illud praedicatum species essentialiter convenit conceptui communi hominis, ergo importat essentialem connexionem terminorum. Item ex alio capito definitio suppositionis simplicis convenit naturali, ut quando definitio praedicatur de definito; ut si dicas : Homo est animal rationale, ly homo accipitur pro immediato significato, quod per se et formaliter significat, nam ita definitur homo quod non definitur Petrus aut Paulus in singulari : ergo definitio suppositionis simplicis etiam convenit naturali, in qua definitio praedicatur de definito.

Secunda difficultas est: An possit inveniri suppositio simplex in terjino singulari, ut cum dico : Petrus est individuum. Nam terminus singularis non videtur habere significatum immediatum distinctum a mediato, ratione cujus possit supponere simpliciter, sed solum habet unicum et adaequatum, pro quo supponit singulariter. Ex alia autem parte videtur quod, sicut in hoc termino Aorno, quando praedicatur aliquis terminus secundae intentionis de illo, datur suppositio simplex, quia non transit ad significata mediata, non enim valet: Homo est species, ergo Petrus est species; ita similiter quando praedicatur aliquod praedicatum secundae intentionis, quod non convenit naturae in communi, sed solum individuo, etiam supponit simpliciter, unde eodem modo non valet: Petrus est individuum et non est praedicabile de multis, ergo homo est individuum et non est praedicabile de multis.

Denique in propositionibus, in quibus praedicatum secundae intentionis repugnat subjecto, ut si dicas : Petrus est species, homo est individuum, subjectum debet supponar aimplioiter, quia prsdioa-

tum est terminus secundae intentionis, quod non transit ad significata mediata; et tamen non occipitur pro eo quod primo et per so significat, cum conceptus praedicati repugnet conceptui subjecti, et consequenter non appellat proprium et per se conceptum illius ; ergo etc.

Ad istas difficultas breviter respond. supponendo suppositionem simplicem distingui a materiali et personali : Ab illa quidem, quia suppositio simplex est pro ipsa re significata, non pro ipso nomine significante; a personali vero, quia supponit pro solo immediato significato et nullo modo pro mediato. Est enim prae oculis habenda illa doctrina S. Thomae, q. ix de Potentia, art. iv, quod nomen significat dupliciter, uno modo formaliter, alio modo materialiter. Significatum formale est illud, ad quod significandum nomen principaliter est impositum, materiale est illud in quo talis ratio significata per nomen salvatur et invenitur, sicut nomen homo significat naturam hominis, sed salvatur in individuo. Ut ergo sit suppositio simplex requiritur quod ita supponat pro uno significato scilicet immediato, quod non possit transire, nec descendere ad mediatum, quia si potest transire ad utrumque non manet simplex, sed quasi duplex suppositio et quasi duplici significato conveniens. Hoc autem solum contingit in praedicatis secundae intentionis, respectu sui subjecti, seu fundamenti; nam si sint praedicata realia, hoc ipso possunt inveniri a parte rei, et consequenter in aliquo individuo, et non solum in natura; non ergo sufficit ad suppositionem simplicem dari aliquod praedicatum quod conveniat immediato significato nominis, sed requiritur quod conveniat cum aliqua praecisione ita uni significato, quod non alttri.