Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 155
communis acceptio intellectus, qua utitur aliquo termino, duplici modo potest applicare duos terminos inter se : primo quam simplici applicatione et generali modo, et sic applicatur id quod se habet ut forma ei quod se habet ut materia et subjectum ; et vocatur hec simplex et absoluta applicatio, quia non mediante respectu, vel modificatione, sed absoluto et simplici modo fit. Secundo potest fieri applicatio unius termini ad alterum non absolute et simpliciter, sed medio aliquo respectu, vel modificatione, seu formalitate unius ad formalitatem alterius, ratione cujus verificatur unum de altero praecise ut stat sub illa modificatione et non aliter, unde si variatur et mutatur, vitiatur consequentia; et talem applicationem speciali modo appellationem vocamus, ut cum dico : Petrus est magnus medicus, ubi magnitudo non applicatur Petro absolute, sed respective ad medicinam.
Secundo sequitur ex hoc falsam esse aliquorum recentiorum sententiam, qui appellationem definiunt quod sit denominatio, qua unus terminus alium denominat, illamque salvant in applicatione, qua formale unius termini applicatur materiali alterius, ut cum dicitur : Homo sedet, homo currit etc. Sed hec sententia confundit generalem applicationem preedicati ad subjectum cum speciali proprietate logice, que vocatur appellatio. Quod tamen falsum esse constat: nam diverso modo invenitur applicatio et usus termini, quando praedicatum simpliciter et absolute applicatur alicui subjecto materialiter tento, et quando applicatur solum ut stat sub aliquo respectu et modificatione; hoc enim pertinet ad significandum diverso modo veritatem, et ex illius variatione redditur defectuosa et vitiosa consequentia; ergo talis appellatio
seu applicatio specialem considerationem debet habere in Logica, et specialem proprietatem logicalem inducit, quam appellationem dicimus; sicut non valet : Petrus est magnus medicus, ergo est magnus absolute.
Tertio revocandae sunt in memoriam regulae appellationis positae in textu, tam circa appellationem realem, quam circa appellationem rationis. Additur autem in appellatione reali specialis difficultas circa terminos numerales, quando apponuntur termino substantivo, vel adjectivo. Quando enim terminus numeralis adjicitur termino substantivo, dicitur numerare supposita ratione formae, atque ita ibi intervenit appellatio, quia non numerantur supposita nisi numerentur secundum multiplicationem formarum; in qua regula non dicitur quod numerantur formae, sed quod numerantur supposita ratione formarum. Itaque supposita debent esse numerata, et formae ipsae debent esse ratio numerandi, unde si non dentur plura supposita, non currit regula. Et procedit de forma substantiali secundum suum modum naturalem, id est ut affert secum suum suppositum et subsistit; et ita, ut sint tres homines, requiruntur tres humanitates, ut sint tres dii, tres deitates. Ut autem numerentur adjectiva, sufficit quod multiplicentur supposita, licet formae adjectivae non multiplicentur, sed solum denominatio earum; sicut si una albedo esset in pluribus suppositis dicerentur esse plura alba, quia ista pluralitas non resultat ex multiplicatione albedinis, sed ex multiplicatione adjectionis et denominationis.
Igitur contra primam regulam potest fieri argumentum : Quia datur appellatio etiam si termini non ponantur a parte ejusdem extremi; ergo regula est falsa. Antec. patet: In