Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 156

hac propositione : Album est intensum, vel: Album disgregat visum, et: Christus ut homo est creatura : fit appellatio ad subjecta ex parte praedicati : nam est sensus quod Christus ratione humanitatis est creatura; alioquin si applicaretur ad suppositum illud praedicatum, esset falsa. Similiter in illa propositione : Hoc album est intensum potest fieri consequentia defectuosa ex sola variatione appellationis, ut si dicas : Hoc album est intensum, hoc album est simile, ergo simile est intensum. Quae consequentia non valet solum ex defectu appellationis; ergo signum est ibi intervenire appellationem. Et quando dicitur : Album disgregat visum, intelligitur ratione formalis importati in ly album, alioquin propositio non esset essentialis. Idem argumentum potest fieri de hac : Essentia est generans, in divinis, quae ideo est falsa, quia ly generans applicatur formali significato essentiae non naturali et identico : nam si applicaretur significatio identico et materiali essentiae divinae, propositio illa esset vera, verificaretur enim de Patre, qui identice est essentia divina. Et conf. : Quia haec regula non tenet in appellatione rationis; cum enim dico : Homo est species, ibi intervenit appellatio, et tamen non ponuntur termini ex "parte ejusdem extremi; ergo nec regula tenet in appellatione reali.

Respond.: Quod regula intelligitur de appellatione formali et expressa, non quasi virtuali et aequivalente. Cum enim dico : Album disgregat, album est intensum etc., aliud est quomodo fiat seu significetur fieri applicatio, aliud quomodo in re fiat verificatio. Ex parte quidem modi significandi non significatur applicatio unius termini ad alium per appellationem, sed tantum significatur simplex applicatio praedicati

ad subjectum; sed quia non potest verificari, nisi mediante aliqua ratione formali se tenente ex parte subjecti, dicitur virtualiter et aequivalenter habere appellationem. Quare in his consequentiis et similibus datur defectus appellationis quasi virtualis, ex variatione quasi duplicis suppositi importati ex parte subjecti, scilicet albi ut album, vel albi ut simile, quod est quasi duplex suppositum logicum, licet sit unum materiale et physicum, et variatio de uno ad aliud variat consequentiam. Caeterum appellatio, quando expresse significatur et ponitur, non fit nisi, ut dicit regula, quando termini ponuntur ex parte ejusdem extremi. In illa autem propositione : Essentia generat non est appellatio, sed simplex applicatio praedicati ad subjectum; sed quia subjectum non significat personam, nec supponit pro illa, sed solum essentiam, ideo est falsa. Et licet identice et materialiter sit idem cum persona, est identitas ex parte rei significatae non ex ipso modo significandi hujus fermirii essentia, et ita cum significative, seu ex modo significandi non importet personam, non verifleatur actus personalis do illa.

Ad conflr. respond. : Quod regula solum loquitur de appellatione reali, non rationis: quia quando praedicatum est secunda intentio, in quantum dicitur de prima vel de suo fundamento cui convenit, significatur ipsum subjectum, seu fundamentum sub statu capaci talis intentionis, qui est status praecisionis et acceptionis intellectus, sub quo tantum potest illi convenire tale praedicatum; et ideo cum importet ipsam praecisionem ex parte subjecti, sufficienti modo ponitur ad faciendam appellationem, quia appellatio importat convenientiam unius termini ad alium sub quadam prsoniiont, aut restrictione, Quod