Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 157
non currit in aliis terminis, qui faciunt appellationem realem.
Secund.arg.: Terminus numeralis adjectus substantivo aliquando non numerat supposita ratione formarum; ergo falsa est regula. Ant. prob.: Nam si verbum divinum assumeret tres naturas humanas, non diceretur tres homines, sed unus homo, ut determinat S. Thomas, ni part., quaest. m, artic. vn. Et tamen numerantur plures formae substantiales; ergo regula falsa. Et conf.: Si e converso tres personae assumant eamdem humanitatem, dicentur tres homines, et solum unus secundum quid, ut eodem loco, artic. vi, dicit S. Thomas. Ergo jam numeratur substantivum non ratione formarum, sed ratione suppositorum, etiamsi habeant unam formam substantialem.
Resp.: Quod in illo casu non essent tres homines, quia non essent tria supposita : neque enim dicit regula quod substantivum plurificatur quando plurificantur formae et non supposita, sed quod supposita numerantur ratione formarum, quod verissimum est; sed ad hoc non sufficit multiplicari formas substantiales, si non multiplicentur etiam supposita (licet ratio multiplicandi sint ipsae formae), quia tunc formae non ferunt secum supposita, nec sunt modo connaturali, subsistendo in se.
Ad confir. respond. : Quod in illo casu dicit S. Thomas quod illae tres personae essent unus homo secundum quid, et simpliciter plures, ut patet hi p., q. iii, art. vi, ad 1 : « quia non posset (inquit) argui ex hoc quod tres personae sunt unus homo, quod essent unus simpliciter; nihil enim prohibet dicere homines, qui sunt plures simpliciter, sint unus quantum ad aliquid, sicut unus populus. » Quare si tres personae assumerent unam na-
turam dicerentur tres homines simpliciter, quia ut sint unus simpliciter non sufficit unitas formae substantialis, quando ipsa non affert secum suppositum, sed advenit pluribus suppositis, et habet quasi modum termini connotativi. Itaque tam plurificatio, quam unitas in formis substantialibus intelligitur ratione formarum substantialium substantiali modo se habentium, id est ut important secum suam subsistentiam et suppositum, non autem ut trahuntur ad suppositum, vel supposita aliena, et quasi induunt leges et modum connotativorum.
Sed cur, inquies, tres personae modo dicuntur unus Deus simpliciter, et non plures dii ratione unius naturae, in illo autem casu non dicerentur unus homo ratione unius naturae humanae, sed plures homines? Respond. differentiam consistere in hoc quod natura divina, etiamsi sit in tribus personis, ita est perfecta in ratione formae substantialis, ac si esset in una tantum persona et afferrot secum suum suppositum; unde natura divina respectu trium personarum non indilit rationem termini connotativi, quia non trahitur ad personas, ut ad assumentes et dantes esse ipsi naturae, sed ex se habet esse, unde simpliciter et substantialiter fit existens independenter a personis. Et quia unitas sequitur esse, si ex se habet esse perfecte, ex se affert unitatem. At vero natura hnmana licet substantialiter uniatur personis, tamen non habet in se totam perfectionem substantia), nec induit modum formae substantialis, sed quasi connotativae, accipiendo esse substantiale ab ipsis personis; et ideo non est in statu perfecto dandi unitatem substantialem simpliciter independentem a personis, quia non habet ex se sed ex personis esse. Sed natura divina independenter a personis est