Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 159
saltem ex hac parte relinquit aliquam convenientiam cum suo opposito. Relativa etiam oppositio non includit negationem, qua unum oppositum removeat alterum, sed potius relativa sunt simul natura et cognitione, et utrumque ponit aliquid positivum et esse. Qua ratione venit intelligendus locus D. Thomae, q. vii, de Potent., art. vm, ad 4, ubi dicit: « Quod in relativis unum non removet aliud, neque includit negationem alterius. « Intelligitur enim non quod in una relatione non sit negatio sui correlativi, sed quod non includit illam per modum removentis et excludentis ab aliquo subjecto, sed potius supponit tale correlativum dari, licet in se sit distinctum ab illo, et non sit illud, sed sit ad illud.
At vero in contradictoriis negatio unius ita est pura et absoluta, quod omnem convenientiam cum suo extremo negato tollit, et ita nec relinquit esse, nec aptitudinem, nec universalitatem, nec particularitatem, sed quasi malignantis naturae totum destruit. Unde simpliciter et absolute est major oppositio intensive, et ex illa derivatur oppositio tanquam ex principaliori ad reliquas oppositiones, quae in tantum habent oppositionem in quantum aliquid habent de contradictione, ut citatis locis docet S. Thomas, et dicitur in Logica, in cap. de oppositis.
Solvuntur argumenta.
Objicies primo : Nam contraria maxime distant inter se: ergo maxime opponuntur, quia oppositio quaedam distantia est, unde et illa opposita quae magis sunt immediata videntur minus opponi, quia minus distant. Contradictoria autem sunt immediata quia non datur medium inter esso et non esse. Secun-
do : Quia plus destruit contrarietas, quam contradictio; ergo est major oppositio. Antec. patet, quia est universalior in negando; ergo et in destruendo. Nam contrariae propositiones constant ex utraque universali, altera negata, altera affirmata; ergo negativa semper est universalis, et consequenter magis negat et destruit. Tertio : Quia ex contrariis sequuntur contradictoriae, tum in logicis, tum in physicis. In logicis quidem, quia bene sequitur : Omnis homo est albus, et nullus homo est albus; ergo omnis homo est albus, et aliquis homo non est albus, quae sunt contradictoria. In physicis autem, quia calidum et frigidum contrariantur, et tamen ex calido recte sequitur non frigidum, quod contradictorie opponitur frigido. Quarto : Quia reliquae omnes oppositiones includunt contradictoriam, et addunt aliquid super illam; ergo sunt majores oppositiones quam solee contradictoriae. Antec. prob. : Quia includunt negationem et affirmationem; ergo et contradictionem, quae per affirmationem et negationem perficitur; ergo omnes oppositiones dicunt contradictionem, et ad ejus principia reducuntur, et per eam regulantur; ergo addunt aliquid ad oppositionem contradictionis, et sic sunt majores.
Ad primum resp. : Quod contraria maxime distant in eodem genere, et intra unum genus, contradictoria autem in omni genere; quia dantur per negationem pure et absolute, quae est extra omne genus, et ita negat omne ens, unde maxime distant, nec habent medium convenientiae cum altero extremo. Dicuntur autem opposita immediata maxime distare, quia carent medio convenientiae. Quae autem immediate collocantur carent medio situationis, et ita minus distant distantia locali. Sed non loquimur de hac distantia