Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 160

in praesenti, sed de distantia repugnantiae et oppositionis. Et sic magis distat esse et non esse ; caret tamen medio, id est convenientia, quia nihil relinquit quod non tollit.

Ad secund. dico : Quod negatio universalis in propositione contraria plus destruit quasi extensive, et quintum ad modum significandi per distributionem, sed non quasi intensive, et in ordine ad destruendum totum quod ponitur in suo opposito, tam quoad veritatem, quam quoad falsitatem, et universalitatem, et particularitatem etc. Sic enim contradictio totum tollit, contrarietas vero aliquid relinquit, scilicet universalitatem et falsitatem. Unde aliud est plus destruere de suo opposito, aliud negationem distribuendo ad plura subjecta applicare; hoc secundum habet contrarietas, non primum.

Ad tertium respond.: Quod ex ipsa oppositione contraria formaliter non infertur oppositio contradictoria, sed quasi materialiter, quamvis ex una propositione universali inferatur illa particularis, quae est materia oppositionis contradictoriae ad alteram universalem; et haec illatio non est ex ipsa oppositione contraria formaliter, et ut contrarietas est inter duas propositiones, sed ex una tantum propositione universali deducitur sufficienter. Ex oppositione autem contraria deducitur quidem subcontraria, id est duplex propositio particularis affirmata et negata, quae illis universalibus subalternantur; sed haec oppositio est minor. Similiter ex contrarietate physica non infertur formaliter contradictoria : neque enim ex frigido infertur negatio calidi absolute et simpliciter, sed negatio calidi in hoc, id est in frigido ut frigido, quae est negatio in aliquo positivo; et hoc non absolute, nam bene possunt esse simul in eodem subjecto in gradibus remissis. Secundo

etiam dici potest: Non esse inconveniens quod ex minori oppositione inferatur major, quae se habet tanquam origo et principium minoris oppositionis; ex contradictoria enim, ut ex principio, oriuntur aliae oppositiones. Nam etiam distinctio specifica est minor quam distinctio primo diversa; et tamen ex distinctione duarum specierum infertur distinctio differentiarum, quae sunt primo diversae inter se, quasi a posteriori.

Ad quartum resp. : Quod aliae oppositiones addunt aliquid supra contradictoriam, quod oppositionem minuat, non quod augeat, ut videri potest in D. Thoma, Opuscul. xxxvii, cap. i. Cum enim negatio contradictionis sit pura et absoluta negatio, negatio autem contrarietatis et privationis retineat aliquid de positivo opposito, clarum est quod minuit rationem oppositionis, quia minuit absolutam rationem negationis et remotionis de suo opposito.

ARTICULUS II.

Utrum dari possint aliquae contradictoriae quae simul sint verae aut falsae.

Agimus solum de contradictoriis, quia his cognitis facile erit assignare contrarias et subcontrarias, mutando propositionem particularem in universalem et e converso.

Igitur in hac parte solent fieri innumera sophismata, quae infirmare conantur illam inviolabilem regulam de contradictoriis, quod non possunt esse simul verae aut falsae : unde omnia prosequi et morosum esset et inutile, sed summatim difficiliora aliqua capita in assignandis contradictoriis attingemus. Et illud tanquam certum ante omnia advertendum est: nullam esse propositionem, quae contradictionis capax