Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 161

non sit, saltem proponendo negationem toti propositioni; unde in hoc, modo assignandi contradictoria non erit laborandum. Sed difficultates sunt circa alium modum contradicendi per negationem non praepositam toti propositioni, sed post subjectum juxta verbum. Igitur propositiones vel sunt de termino singulari, vel de termino communi, vel sunt hypotheticae. Circa propositiones de termino singulari non est difficultas in assignandis contradictoriis, dummodo servetur eadem suppositio, ampliatio, et restrictio, et ali proprietates logicales.

Ratione tamen materi est specialis difficultas in propositionibus de faturo contingenti, inter quas potestesse contradictio; ut: Petrus curret, Petrus non curret: ergo tunc una erit determinate vera, altera determinate falsa, siquidem impossibile est utramque veram esse, vel utramque falsam; ergo una tantum est vera, et una falsa. Huic autem repugnat contingentia de futuro, quia veritas illa contingens de futuro determinata esse non potest; ergo non in omni materia tenet lex contradictoriarum. Resp. Quod lex contradictoriarum non est quod una sit determinate et in singulari vera, altera determinate falsa; nec ex vicontradictionis, qu uni propositioni apponitur, ejus veritas determinari potest, quia veritas debet esse determinata per causas proprias et intrinsecas, quod autem alicui propositioni contradictio fiat, extrinsecum quid est. Igitur lex contradictoriarum solum petit quod si una est vera, altera sit falsa, vel e contra. Quod vero ista vel illa in particulari sit vera, vel falsa, contradictio preficisse non facit: sufficit ei salvare quod nec utraque sit vera, neque falsa. Si autem in futuris contingentibus apponatur ly coniin-

genter dicendo : Petrus contingenter curret, Petrus contingenter non curret, non sunt contradictori , ut diximus lib. ii, cap xvn. Imo sunt «quivalentes, quia contingens est ad utrumlibet, et includit indeterminationem ad esse et non esse. Secus si negetur modus, dicendo : Petrus contingenter curret, Petrus non contingenter curret.

Circa propositiones ergo de termino communi, plures solent difficultates involvi propter diversum modum universalitatis et particularitatis, qu aliter atque aliter ponitur in diversis propositionibus. Ubi semper oportet observare quod genus suppositionis nunquam mutetur: genus autem suppositionis vocamus illos tres modos suppositionis, scilicet suppositio materialis, simplex et personalis; non enim licet mutare de una in aliam. Et ita in hac propositione : Homo est species, et aliis similibus de simplici suppositione, non debet fieri contradictio per distributionem : Nullus homo est species etc., sed per simplicem negationem : Homo non est species. Et similiter quando ponitur particula secundum se, ut: Homo secundum se est albus, homo secundum se non est albus : stat enim pro natura nec singulari, nec universali, sed secundum praedicata essentialia praecise, et ita illa negativa est vera.

Hoc supposito, primo inquires: Circa propositiones, qu constant subjecto habente universalitatem vel particularitatem, non absolutam sed incompletam, ut ista: Omne animal fuit in arca Noe, ubi ly omne distribuit pro generibus singulorum, quomodo sit assignanda contradictoria? Nam dicendo : Aliquod animal non fuit, etiam est vera, sicut universalis negativa, demonstrando Petrum, qui ibi non fuit. Et similiter in hoc signo universali