Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 163
duorum; et similiter ly alter, dicit particularitatem in binario. Unde ratione istius universalitatis restricte non valet ista consequentia: Omnis homo currit, ergo uterque homo currit, a non restricto ad restrictum affirmative, sine constantia restrictionis; sicut si diceres: Omnis homo currit, ergo homo albus currit. Et instatur casu quo sit tantum unus homo in mundo, et ille currat; tunc enim non valet quod uterque currat, cum non sint duo homines, de quibus dicatur ille terminus uterque. Igitur contradictoria de ly uterque assignanda est juxta ejus exponentes: potest enim intra rationem binarii vel complete distribuere, vel adhuc incomplete, ut si dicas: Uterque homo currit, id est: Cujuscumque binarii quilibet homo currit, et tunc debet assignari contradictoria per ly alter, in sensu omnino completo: Alter homo non currit, id est: alicujus binarii aliquis non currit, Si vero distribuit incomplete, faciendo hunc sensum: Uterque currit, idest: alicujus binarii quilibet currit, debet etiam contradictoria assignari per particularitatem incompletam de ly alter, dicendo: Alter non currit, id est: cujuscumque binarii aliquis non currit.
Unum tamen adverte, quod, si ly uterque et ly neuter teneantur incomplete, nullam oppositionis legem participant, quia possunt dari simul verae et simul falsae. Ut si dicas: Uterque homo disputat, neuter homo disputat, in sensu incompleto, id est: Alicujus binarii quilibet disputat; alicujus binarii nullus disputat, sunt simul verae, casu quo essent tantum duo binarii, et unus disputaret, alius non; et essent falsae, casu quo tantum unus binarius sit in mundo, et unus homo disputat, alius non. Eadem ratione propositiones de ly alter in sensu incompleto
non sunt subcontrariae, nec ullam legem participant.
Secundo inquires: Quomodo fiant oppositiones in propositionibus pluralis numeri, ut cum dicitur: Omnes homines currunt, distributive; Omnes planetae sunt septem, copulatim: Respondetur quod, si ly omnes teneatur copulatim, fiunt in illo contradictoriae sicut quando propositio est de termino singulari; ut cum dicitur: Omnes apostoli Dei sunt duodecim, non est contradictoria illius: Aliqui apostoli non sunt duodecim, sed ista: Omnes apostoli Dei non sunt duodecim, quia debet utrobique servari idem signum collectivum.
Et ratio est: Quia signum collectivum aequivalet singulari ratione collectionis applicatae ad terminatam materiam. Unde sicut quando dico: Civitas ista, populus iste, terminus collectivus est singularis, ita cum dico: Omnes apostoli, omnes planetae, ly omnes collective, est collectio alicujus materiae determinatae, scilicet istorum apostolorum, istarum planetarum, et ita stat in singulari, perinde ac si diceretur: Numerus apostolorum est duodecim, numerus planetarum est septem.
At vero quando ly omnes in plurali distributive accipitur, aliqui haerent in assignanda contradictoria, et in varia placita dividuntur. Sed res est facilis. Nam ly omnes distributive perinde se habet in plurali et in singulari; unde si dicitur: Omnes homines currunt, sufficienter contradicitur dicendo: Aliquis homo non currit; et in casu quo sit unus tantum homo, non plures, si distributiva est vera, illa alia est falsa, si vero distributiva est falsa, in eo casu particularis illa: Aliquis homo, erit vera, etiam si unus tantum currat et reliqui non, et a fortiori si plures non currant,