Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 164
tunc enim distributiva est falsa, et particularis vera. Quod si instes : Nam in simili propositione : Omnes homines sunt plusquam unus, est veritas, casu quo sint plures homines, et non tantum unus in mundo; et tamen non potest assignari contradictoria ejus per negationem in singulari numero dicendo : Aliquis homo non est plusquam unus, quia ista etiam est vera, ut satis constat; ergo non est contradictoria illius. Respondetur : Quod in isto casu quando dicitur : Omnes homines sunt plusquam unus, ly omnes non potest sumi distributive, sed collective, ut patet, quia non possumus descendere sub ly omnes dicendo : Iste homo est plusquam unus, et ille etc. Unde non debet ejus contradictoria assignari per terminum singularis numeri; sed per signum omnes, etiam collective tantum.
Tertio inquires : De ista propositione : In hoc fluvio sunt pisces, in hoc fluvio non sunt pisces, an sint contradictoriae ? Videtur enim quod sic. Quia est propositio de termino singulari, et quidquid affirmatur in una, negatur in alia. Ex alia parte redditur utraque vera : nam affirmativa constat; negativa probatur: In hoc fluvio sunt non pisces, id est lapides, ergo non sunt pisces, per regulam ab affirmativa ad negativam, variato praedicato penes finitum et infinitum. Respond.: Illas esse contradictorias, et negativam esse falsam. Neque arguitur juxta illam regulam, quia illa intelligitur quando totum praedicatum infinitatur et afficitur negatione; alioquin arguitur a non distributo ad distributum, est enim sensus : In hoc fluvio sunt quaedam entia non pisces, ergo nulla entia sunt pisces. Sicut non valet : Petrus est videns non hominem, id est lapidem, ergo non est videns hominem; quia ly videns, quod est pars praedicati, non afficitur negatione.
Quarto quaeritur : De propositionibus, in quibus importantur specialia signa confusionis, quomodo in illis sit ponenda contradictio, v. g., cum dicitur : Ad videndum requiritur oculus, promitto tibi librum, bis cantavi missam, et similes?
Resp.: Quod quando termini ponuntur post ista verba promitto, requiritur et similia, quae sunt signa specialis confusionis, tunc dicuntur illi termini supponere confuse tantum. Non autem quando antecedunt ipsa verba, ut si dicas : Aliquis oculus requiritur ad videndum, vel sine illo signo aliquis si dicas: Oculus requiritur ad videndum; tunc enim supponit ly oculus determinate, ut constat ex regulis suppositionis.
Dico ergo quod, quando terminus stat confuse, non est facienda contradictio per universalem negativam, v. g. : Requiritur oculus ad videndum, nullus oculus requiritur ad videndum; sed contradictoria debet assignari per simplicem negationem dicendo : Requiritur oculus, non requiritur oculus ad videndum. Ratio est: Quia in his signis specialis confusionis ut promitto, requiritur etc., intervenit virtualiter appellatio, quia non cadunt super terminos sequentes absolute, sed ut subsunt illi necessitati vel actui promissionis; necessitas autem non est de isto vel illo in particulari, sed in communi, et promissio non fertur ad hoc vel illud determinate, sed ad speciem rei secundum se. Sicut etiam quando importatur actus cognoscendi, v. g., quando dico: Cognosco leonem, stat bene quod nullum leonem in singulari cognosco, quia solum in communi, non in particulari attingo. Ubi autem intervenit appellatio debet manere invariata in sua contradictoria. Quando autem confusio termini oritur non ex speciali signo confusionis importante appellationem, sed ex eo quod sequitur