Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 165
mediate signum universale affirmativum, ut: Omnis homo est animal, in contradictoria debet mutari in universalem, ut : Nullus homo est animal.
In terminis autem numeralibus, ut cum dico : Bis cantavi missam, ter manducavi panem etc., non est appellatio. Sed quia illa adverbia numeralia virtualiter includunt universalitatem, ideo confundunt terminos sequentes; includunt autem universalitatem, ut patet per suam exponentem : Semel et iterum cantavi missam, ubi illa copulativa et, universalitatem includit. Quare debet assignari contradictoria praeponendo negationem bis cantavi: Non bis cantavi, vel resoluta propositione in suas copulativas semel et iterum cantavi, assignare illi contradictoriam per disjunctivam oppositam: Aut semel, aut iterum non cantavi etc. Iste est facilior modus statuendi istas oppositiones.
Unum tamen adverte : Istas esse subeontrarias de lege : Requiritur oculus ad videndum, nullus oculus requiritur ad videndum ; promitto tibi equum, nullum equum tibi promitto, quia ex contradictoria negativae propositionis, quae est ista affirmativa : Aliquis oculus requiritur, aliquem equum promitto, infertur illa prior affirmativa confusa, procedendo a determinata ad confusam, sed non e eontra, quod est signum subcontrarietatis de lege, ut ostendimus in lib. ii, c. xvii. Similiter istae sunt contrariae de lege : Aliquis eoius requiritur ad videndum, non requiritur oculus ad videndum, quia ex illa affirmativa, quae determinate supponit, infertur confusa : Requiritur oculus, quae est contradictoria illius negativae, sed non e converso.
Quinto inquires : Quomodo sint assignandae contradictoriae propositionibus constantibus subjecto com-
plexo, ut: Quilibet equus hominis currit, Petrus qui volat est homo, homo irrationalis est animal, et aliis similibus?
Resp. : Quod in his complexis aliquando unus terminus se habet ut restringens et determinans alterum, aliquando non. Quando non se restringunt, contradictori* sunt assignande modo consueto, ut si dicas : Homo et equus sunt animalia, contradictoria erit : Nullus homo, vel equus sunt animalia. Si autem unus terminus restringat et determinet alterum, vel uterque est rectus, ut homo albus, homo justus, ubi adjectivum restringit substantivum, et tunc uterque terminus unica distributione distribuitur et unico signo particularisatur, et sic debet assignari contradictoria perinde ac si esset unus terminus, ut : Omnis homo justus orat, aliquis homo justus non orat. Vel unus terminus se habet in recto et alter in obliquo, et tunc dupliciter potest teneri: uno modo, ita quod obliquus sequatur rectum, ut equus hominis, et tunc dicitur acceptum unica acceptione, quia reputatur ut unicus terminus, perinde ac si esset adjectivum, idem est enim dicere equus hominis, ct equus possessus. Alio modo obliquus praecedit rectum, ut hominis equus, et tunc dicitur acceptum pluribus, quia reputantur quasi plures termini, ut diximus lib. n, c. xn; et lib. iii, c. xm.
Igitur quando complexa ex recto et obliquo se habent priori modo, judicandum est de illis sicut de complexo substantivo et adjectivo, ita quod universalitas, vel particularitas obliqui numquam est mutanda. Ut si dicas : Quilibet equus hominis eurrit, habet hanc contradictoriam: Aliquis equus hominis non currit; et in ista : Equus cujuslibet hominis currit, in contradictoria debet manere ly cujuslibet immutatum, di-