Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 167
Sexto quaeritur : Circa propositiones quae significant unionem copulae pro aeternitate. Videntur enim verificari duae contradictoriae, quia in nunc aeternitatis verum est dicere : Petrus sedet, Petrus non sedet; Petrus vivit, Petrus non vivit, quia in tempore aliquando sedet, aliquando non sedet, utrumque autem est simul in aeternitate. Idem est de illo vulgato sophismate : Inter hanc et hanc diem pluet, designando inter sabbatum et sabbatum; inter hanc et hanc diem non pluet: quia si pluat die Jovis, non autem die Veneris, utrumque est verum, quia utrumque in illo intervallo temporis stare potest.
Respond.: Aliquos existimare quod respectu aeternitatis utraque contradictoria est vera, quia illud nunc aeternitatis aequivalet diversis temporibus, non est autem inconveniens quod pro diversis temporibus, Petrus sedeat et non sedeat. Sed verius est etiam respectu aeternitatis non posse esse simul veras, dummodo in utraque propositione copula affirmetur et negetur pro aeternitate, non vero in una pro aeternitate, in alia pro tempore. Nam primo modo negativa excludit totaliter ab aeternitate, ita quod est sensus : Petrus non sedet in tota aeternitate, et sic est falsa, quia respectu alicujus temporis sedet in aeternitate. Si autem propositiones significentur non per negationem, sed per contrarietatem positivam, ut : Petrus vivit, Petrus moritur; Petrus sedet, Petrus stat, tunc concedendae sunt in eodem nunc aeternitatis; quia respectu diversi temporis in illo nunc inclusi, verificantur, et non significatur negatio removens a tota aeternitate, licet significetur negatio removens a tempore, quia quando stat, non sedet in tempore, sed aeternitas ambit totum illud tempus et in quo sedet et in quo stat.
Ad illud secundum sophisma similiter dicitur quod illa negativa distribuit pro toto intervallo illius temporis: unde non verificatur nisi in toto illo intervallo non pluat; et ita non valet : In hac die, scilicet Jovis, non pluet, ergo inter hanc et hanc diem non pluet, a non distributo ad distributum, seu a magis ad minus restrictum, cum distributione minus restricti, scilicet a negatione unius diei ad negationem totius intervalli absolute.
Ultimo, in contradictoriis hypotheticarum, nota esse illas tres species hypotheticas, scilicet copulativas, disjunctivas, conditionales. Et copulativae ratione de ly et, quo copulantur, important universalitatem ; disjunctivae vero ratione de ly vel, particularitatem : unde per disjunctivas contradicimus copulativis, si sint oppositas qualitatis, ut si dicas : Omne lac est album et omne lac est dulce, contradictoria ejus est: Aliquod lac non est album, vel aliquod lac non est dulce. In conditionalibus autem, sive sint causales, sive rationales, sive pure conditionales, fiunt contradictoriae per negationem particulae conditionalis, ut: Si sol lucet, dies est, non si sol lucet dies est; quia sol lucet dies est, non quia sol lucet dies est. Videatur M. Soto, lib. hi Summul., cap. ix, notab. v.
ARTICULUS III.
Utrum regulae conversionis sint recte assignatae.
Regulae quas proposuimus in capite de conversione sunt quatuor. Prima: Universalis negativa convertitur simpliciter, et etiam convertit potest per accidens. Secunda : Universalis affirmativa convertitur per accidens. Tertia: Particularis affirmativa convertitur simpliciter.