Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 168
Quarta : Particularis negativa convertitur per contrapositionem.
Igitur Philosophus, i Prior., c. n. posuit tanquam primam regulam, ex qua caeteras probavit, illam de universali negativa, quam dicit converti simpliciter. Ejus autem probatio formatur hoc modo, secundum Philosophum : Bene sequitur : Nullus lapis est homo, ergo nullus homo est lapis. Si non sequitur, ergo contradictorium consequentis erit admittendum, scilicet : Aliquis homo est lapis, ex quo ulterius formatur argumentum : Aliquis homo est lapis, ergo vel hic homo est lapis, vel ille etc. Sit ergo iste homo, v. g. Petrus, et fiat syllogismus expositorius : Petrus est homo, et Petrus est lapis, ergo aliquis lapis est homo; sed ista est contradictoria illius primae : Nullus lapis est homo, ergo dabuntur duae contradictoriae simul verae si illa non convertitur simpliciter.
Dices : Non est bona illa probatio Philosophi: Aliquis homo est lapis, ergo iste homo determinate est lapis, vel ille; non enim sub illo termino particulari semper licet descendere, ut patet in simili : Oculus requiritur ad videndum, ergo iste. Respond. : Legitimum esse descensum, quia ibi ly aliquis habet suppositionem determinatam, sub qua licet descendere immediate. Et quod faciat suppositionem determinatam constat, quia est contradictoria universalis negativae : Nullus homo est lapis. In illa autem : Oculus requiritur ad videndum, ly oculus supponit determinate, ut dictum est, et sic bonus erit descensus, sed antecedens est falsum, quia nullus oculus determinate, requiritur, sed solum in confuso, et ita debet dici : Requiritur oculus ad videndum, ut ly oculus supponat confuse.
Stabilita conversione negativae universalis, ex illa reliquas probat
Philosophus. Nam quod universalis affirmativa convertatur per accidens, probatur : Quia bene valet : Omnis homo est animal, ergo aliquod animal est homo. Alioquin si non sequitur, contradictorium erit concedendum, scilicet : Nullum animal est homo ; sed hoc ex prima regula convertitur simpliciter, scilicet : Nullus homo est animal, quod est contraria illius affirmativae : Omnis homo est animal; ergo dabuntur duae contraria simul verae, quod repugnat.
Similiter probatur particularem affirmativam converti simpliciter, ut: Aliquis homo est albus, ergo albus est homo. Nam si consequentia non est bona, ergo ejus contradictorium erit verum, scilicet : Nullum album est homo ; sed hoc convertitur simpliciter per primam regulam : Ergo nullus homo est albus, quod est contradictoria illius primae : Aliquis homo est albus; ergo dabuntur duae contradictoriae simul verae.
Conversio per contrapositionem fundatur in illa duplici regula tradita ab Arist., n Periher. : Prima : « Ab affirmativa ad negativam, variato prodicato penes finitum et infinitum, bona est consequentia, ut: Homo est albus, ergo homo non est non albus. » Secunda : « A negativa ad affirmativam, variato prodicato penes finitum et infinitum, efc. posita constantia subjecti in affirmativa, valet consequentia, ut : Homo non est lapis, et homo est (hoc dicitur constantia, quia constat dari tale subjectum), ergo homo est non lapis. » Quod intelligitur, nisi varietur aliqua queppellatio, vel reduplicatio, quod impediat bonitatem consequentiae ; ut non valet: Homo essentialiter non est albus, ergo homo essentialiter est non albus, essentialiter enim neo est unum, nec aliud, sed indifferens ad utrumque. E* quifeos