Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 169

reguli» probatur oonverti universalem affirmativam sic : Omnis homo est albus, ergo omne non albam est non homo; quia bene valet : Omnis homo est albus, ergo omnis homo non est non album per primam regulam. Rursus : Ergo omne non album non est homo, per conversionem universalis negativsb. Rursus per secundam regulam positam valet : Omne non album non est homo, et non album est, ergo omne non album est non homo, quee est convertens illius primae : Omnis homo est albus. Idem in conversione particularis negativae probatur: Aliquis homo non est albus, et homo est; ergo aliquis homo est non albus, per secundam regulam; ergo aliquod non album est homo, per conversionem particularis affirmativae; ergo non album non est non homo per primam regulam; ergo do primo ad ultimum, etc.

Sic Aristoteles probavit istas regulas. Aliqui tamen sumunt primam radicem illarum ex conversione simplici particularis affirmativae, et probant illam converti simpliciter quia, si aliquis homo est animal, unum sunt animal et homo, quia distinctum non verificatur de distincto, ergo unum erit alterum, et e converso, et sic mutuo verificabuntur inter se. Sed haec fwebatio est omnino inefficax, quia quando dicitur quod sunt unum animal et homo, vel intelligitur quod sunt unum adaequate et mutuo, vel inadaequate et non mutuo. Si hoc secundum, ergo male probartu? quod vicissim unum de altero dioatur : alias enim similiter probaretur quod universalis affirmativa simpliciter convertitur, quia eham sunt unum, in ea praedicatum et subjectum; sed quia non adaequate ei mutuo sunt unum, non convertatur. Si primum, petit principium, nam boo est probandum

quod in particulari affirmativa praedicatum et subjectum sint unum mutuo et adaequate.

Objicies contra conversionem universalis negativae : Ista consequentia non valet: Nulla essentia divina est generans, ergo nullum generans est essentia divina. Instatur enim in Patre, qui est generans et essentia divina. Item non valet: Nulla navis requiritur ad navigandum, ergo nullum requisitum ad navigandum est navis; nullus senex erit puer, ergo nullus puer erit senex. Ergo illa regula non semper est vera.

Ad prim. resp.: Quod illa non est universalis, cum non constet termino communi, sed singulari, solicet essentia divina; sicut si diceretur : Nullus Petrus est albus, non est propositio universalis. Si autem dicatur : Nulla res, quee est essentia divina, est generans, propositio esset universalis, sed falsa, et sic sua convertens etiam est falsa : Nullum generans est essentia divina. Si autem dicatur in singulari: essentia divina non est generans, debet converti per contrapositionem, sicut particularis negativa : Ergo aliquod non generans non est non essentia divina, quee verificatur in Filio et Spiritu Sancto.

Ad secundam instantiam dioitur: Illam conversionem esse bonam, sed consequens verificatur in eodem sensu quo antecedens. Antecedens enim est verum supponendo pro nulla navi distributive, ita quod aubillo termino possit immediate descendi; unde in sua convertente, nullum requisitum ad navigandum debet supponere pro requisito distributive et determinate; sic enim verificatur ejus conversa: Nulla navis requiritur determinate, in confuso enim constat quod aliqua requiritur; unde convertens debet facere eumdem sensum : Nullum requi-