Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 171
vero, bona est consequentia. In præsenti ergo duo brevissime veniunt discutienda : Primum : An ista differentia inter bonam consequentiam et malam sit essentialis, vel accidentalis? Secundum : Quomodo verum sit quod ex falso infertur verum, cum nunquam ex vero infertur falsum?
Ad primum respondetur affirmative, scilicet quod ista divisio est essentialis et analoga, loquendo de consequentia formali simpliciter, de qua in præsenti agimus.—Ratio est: Quia essentialis et intrinseca forma consequentiae est connexio illativa antecedentis cum consequenti; sed consequentia mala caret ista vi illativa: ergo caret forma essentiali consequentiae; ergo ita differt consequentia bona et mala, sicut homo vivens et carens vita, qui analogice conveniunt in ratione hominis. Neque est dabile in consequentia formali, quod habeat aliquam connexionem et tamen aliquando possit deficere et ideo dicatur mala, nam forma, quæ semel est defectibilis et aliquando saltem instari potest ex vi consequentiae, hoc ipso formaliter non est bona, unde caret omnino connexione formali, id est dispositione requisita ad inferendum. Quare solum per accidens potest quandoque sequi consequens ex antecedenti, nunquam tamen ex vi formae, sed ratione materiae.
Objicies : Non requiritur ad rationem consequentiae quod in re detur connexio inter antecedens et consequens; ergo non ideo caret essentiali ratione consequentiae quia non datur connexio, dummodo significetur dari. Anteced. probat.: Nam consequentia probabilis est vera consequentia, est enim verus syllogismus syllogismus topicus, et tamen in re potest carere connexione, quia multa falsa sunt probabiliora veris; ergo non requiritur ad
essentialem rationem consequentiae connexio in re, sed sufficit in apparentia et signo. Secundo : Quia propositionem esse veram vel falsam est divisio accidentalis; ergo etiam consequentiam esse bonam vel malam. Nam ita se habet bonum et malum in consequentia, sicut verum et falsum in propositione; siquidem illa est bona consequentia, in qua vere sequitur unum ex alio, illa autem est mala, in qua non vere sequitur.
Ad primum respond.: Quod loquendo de consequentia formali, id est quæ ex vi formae et dispositionis suæ infert, non datur consequentia probabilis et topica, sed vel est bona vel mala, non vera aut falsa, evidens vel probabilis; et quæ semel est bona ex parte formae, non potest deficere, et consequenter ex parte formae non potest esse topica; quia, si potest deficere, potest instari et vitiari, et consequenter potest dari antecedens verum et consequens falsum. Forma autem consequentiae, quæ potest instari, hoc ipso est mala ex parte formae, et, si aliquando est bona, solum est materialiter et ratione materiae, non ratione formae. Sed in hac parte fallimur et aequivocamur, si existimamus idem esse consequentiam et argumentum, quæ tamen longe differunt, quia argumentum pertinet ad probationem, consequentia vero ad ipsam illationem et formam consequendi unum ex altero: probatio autem potest esse evidens vel probabilis, et ideo syllogismus ex parte materiae consideratus et posterioristice, seu ex parte probationis dividitur in demonstrativum et topicum, non autem prioristice, et ex parte formae. In præsenti autem solum loquimur de consequentia ex parte formae et prioristice.
Ad secund. respond.: Quod veritas, vel falsitas non mutat signifi-