Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 172

eatioaem enuntiativam, quod eat constitutivum propositionis, sed potius, significatione immutata, potest mutari veritas ex eo quod res est, vel non est: at bonitas, vel malitia consequentiae mutat ipsam formam connexionis et illationis, atque adeo et ipsam essentialem rationem consequenti», quae non consistit in significando veritatem, sed in connectendo illas convenienti modo ad inferendum.

Circa secundum difficultas est : Quomodo ex vero non possit sequi nisi verum, ex falso autem possit sequi verum? Nec enim apparet quomodo verum possit in falso contineri, ut ex illo inferatur, falsum autem non possit contineri in vero, cum aeque pugnent inter se verum et falsum.

Respond., omissa aliquorum solutione, qui dicunt omne falsum continere in se aliquid veri, ratione cujus potest inferre verum, verum autem nihil falsi continere debet, et ideo non potest inferre falsum hac (inquam) solutione omissa; nam aliquando potest utraque praemissa esse falsa, et tamen inferre consequens verum, ut si dicas : Omnis lapis est vivus et omnis homo est lapis, ergo omnis homo est vivus, ubi non infertur aliquid in vi alicujus veri ex parte praemissarum.

Respondeo secundo : Quod ex falso dicitur sequi verum, non quia possit causari, vel manifestari per falsum, sed quia stat bene cum assensu falsae praemissae assensus verae conclusionis. — Unde aliud est sequi venum ex falso, aliud est probari verum per falsum. Hoc secundum nunquam stare potest, ut advertit optime S. Thomas, n. Met., lect. ii. Unde consequenter non potest mar nifestari verum per falsum, nec causari ab illo, quia, si ab illo causaretur, per illud probaretur; solum ergo dicitur verum sequi ex falso,

quatenus supposita admissione praemissae falsae, adhuc potest stare connexio cum conclusione vera, quia falsitas praemissarum non semper destruit omnem veritatem consequentem, nec. enim malum destruit omne bonum. Gaeterum, si semel dantur praemissae, verae hoc ipso quod conceduntur, non potest dari consequens falsum, quia falsum non potest concedi, sed negari: negato autem consequenti, debet negari antecedens, cum quo habet connexionem, siquidem idem est negare illud consequens, atque admittere oppositum ejus; ex opposito autem consequentis sequitur oppositum antecedentis, atque adeo debet admitti oppositum antecedentis, et negari ipsum antecedens. Unde de primo ad ultimum, si ex concessione veri sequeretur falsum, idem antecedens concederetur et negaretur.

Posset etiam in praesenti fieri argumentum quando ex propositionibus necessariis sequitur aliquod contingens, ut ex ista : Deus scit Petrum peccaturum, ergo Petrus peccabit. Antecedens necessarie est verum, et consequens est contingens et consequenter potest esse falsum; et sic dabitur antecedens verum, et consequens falsum. Sed hujus solutionem vide supra, lib. m. c. ii; et apud Theologos, i p., Q. xiv, art. xm.

ARTICULUS II.

Utrum inductio sit consequentia formalis.

Ratio dubitandi sumitur ex dictis : Quia inductio est vera specie» consequentiae, cum sit vera species argumentationis; argumentatio autem et consequentia idem sunt; ergo debet esse bona consequentia, nam mala consequentia non. habet