Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 173

essentiam eansequenthfe. Si autem est bona, consequentia debet esse formalis, quia illa, qu* formalis non est, potest instari, et consequenter non est bona; unde in ratione consequenti* nunquam datur consequentia probabilis, sed vel est bona, vel mala, et qu* est bona, semper est bona, quia est formalis; ergo idem eet inductionem esse consequentiam et esse formalem consequentiam.

Conf. : Quia aliqu* sunt inductiones, de quibus non potest dubitari quod sint consequenti* formales; ergo absolute non est negandum inductionem esse formalem consequentiam. Anteced. probat. : Nam descensus copulativus in termini supponente distributive, et ascensus disjunctivus respectu termini supponentis determinate sunt formales consequenti*, qu* in nulla materia possunt instari, ut patet in istis consequentiis : Iste homo est albus, ergo aliquis homo est albus; omnis homo est albus, et homo est, ergo iste homo, et ille, et ille est albus. Et similiter quando in ipsa inductione enumerantur omnia singularia, vel saltem aliqua cum particula et sic de singulis, manifestum est esse consequentiam formalem, quia proceditur a collectione omnium singularium ad universalem, quod nunquam potest instari.

Denique conf. : Quia, ut dicit Philo*., i Poster., text. xxxi, lect. xxx, apud D. Thomam, « universalia, de quibus est demonstratio non possunt cognosci absque inductione.» Si ergo inductio non sit bona et formalis consequentia, omnis demonstratio et scientia, qu* ex illa pendet, inniteretur incerto et fallibili fundamento; ergo necesse est quod inductio sit consequentia formalis et certa.

De hac difficultate, pr*ter ea qu* diximus in textu, solum in pr*senti

adverto inductionem non solam importare rationem consequenti* ex parte dispositionis et form* connectendi propositiones, qu* est ratio prioristica in consequentia; sed etiam importare rationem argumenti, seu probationis, quatenus est locus arguendi et probandi aliquam propositionem universalem ex reductione ipsius ad suas singulares. Et si inductio consideretur in vi argumenti et loci probativi, non semper facit evidentiam, sed aliquando solam probabilitatem, et ex hac parte admittit quod sit consequentia probabilis, quia innititur experienti* sensuum, unde intellectus accipit cognitionem universalium : experientia autem non semper est infallibilis, nec totam collectionem singularium potest semper percurrere, et ita nec infallibilem semper probationem fundare. In quo aliqui hallucinati sunt, existimantes formalitatem inductionis requirere quod in antecedenti numerentur omnia singularia, vel, si non numerentur omnia, apponatur particula et sic de singulis, qua posita, inductio reddetur efficax argumentum et consequentia formalis, procedit enim a tota collectione singularium ad universalem, quod est ab @quivalente ad *quivalens.

G*terum hoc non est facere inductionem in ratione pr*cisa inductionis consequentiam formalem, sed adjungere illi alium locum arguendi, nempe ab *quivalenti ad *quivalens, qui semper est probatio efficax. Sed tamen inductio ex natura sua et propria vi id non petit; nam cum inductio deserviat ut ex ipsa sensuum experientia sumatur notitia rei universalis, si necesse esset numerare omnia singularia sub universali contenta, numquam, aut rarissime fieret inductio : quis enim omnia singularia experiri posset? Si autem non expertis omnibus, pro