Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 179

quate utamur. Videatur S. Doctor, vi Met., lect. ult; et i p., q. 1xxxv, art. iv; Quest. 1vii, art ii.

Dices primo, loqui S. Thomam de propositione judicativa, seu de ipso assensu, non de enuntiatione. Secundo, loqui de uno conceptu, seu specie unitate ordinis, non unitate entitatis, siquidem i-ii, q. cxm, artic. vii, ad 2, dicit: « Quod simul intelligimus praedicatum et subjectum, in quantum uniuntur in ordine affirmationis unius, et per eumdem modum potest liberum arbitrium simul moveri in duo secundum quod unum ordinatur ad aliud. » Constat autem voluntatem moveri duplici actu, et solum unitate ordinis, non simpliciter unum actum esse; ergo similiter intellectus cum intelligit praedicatum et subjectum.

Sed contra primam solutionem est: Quia judicium, seu assensus, non componitur ex praedicato et subjecto, sed super enuntiationem compositam cadit, dicendo: Ita est, ut jam probavimus supra; sed D. Thomas loquitur de illo toto, quod componitur ex praedicato et subjecto, et hoc dicit fieri unum, ut patet in vi Metaphys. cit, dum dicit: « Quod cum ex simplicibus conceptibus format compositionem, vel divisionem, intelligit ambo ut unum, in quantum scilicet ex eis fit aliquid unum. » Ergo loquitur D. Thomas de enuntiatione ipsa, prout formatur et componitur ex simplicibus conceptibus, id est ex praedicato et subjecto, non pro judicio, quod non format propositionem, sed super eam formatam cadit et judicat. Denique quando dicit, i p., quaest. xn, artic. ix, ad 3, ex speciebus montis et auri formari in nobis speciem montis aurei, et ex conceptu generis et differentiae formari conceptum speciei, plane loquitur de conceptu entitative uno, talis enim est qui repraesentat speciem constantem genere et differentia, ut hominem; sed eodem modo loquitur D. Thomas de formatione propositionis, quam dicit sic intelligi sicut cum totum simul intelligitur, ut domus, et non singula partes seorsum, ut patet in locis allatis, praesertim vi Metaph. Ergo loquitur de specie, seu conceptu uno entitative, sicut est conceptus domus, ut totum quoddam est.

Contra secundam solutionem optime advertit Cajet., super illum locum i-ii, quod liberum arbitrium non unico actu movetur in Deum et peccatum, licet simul, quia unum est ratio alterius. Exemplum autem de intellectu plus dicit quam oporteat, quia dicit etiam unitatem actus. Sic Cajetanus. Unde D. Thomas adduxit exemplum de intellectu, in quo unico actu, seu conceptu repraesentantur res, ad ostendendum non repugnare quod voluntas in instanti, licet duobus actibus ordinatis, moveri possit, sicut ex praemissis movetur in conclusionem eodem instanti simul, sed non eodem actu. Ex locis enim adductis constat S. Thomam unitatem speciei, seu conceptus, et non solum simultatem temporis, vel ordinationem possisse.

Fundamentum sumitur ex dictis: Quia intellectus potest unico conceptu, seu specie habente unitatem repraesentativam plura sub ratione unius comprehendere; ergo cum secunda operatio formet novum conceptum respicientem plura sub unitate unius compositi, et habentis rationem totius, habet sufficientem rationem ut unico conceptu, seu specie repraesentet. Et certe quando unum cognoscitur cum connotatione et habitudine ad aliud, utrumque sub illa habitudine potest intelligi unico conceptu entitative uno, licet objective plura includat ut uni-