Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 180

ta'; ut patet cum repraesentatur accidens in concreto, ut album, connotando corpus, aut totum connotando partes. Et in opinione opposita, cum repraesentat unum terminum, v. g. subjectum non absolute, sed ut conveniens praedicato, et copulam, ut utrumque conjungentem: nisi enim sic repraesentet numquam uniet Illa intellectus, etiam unitate ordinis. Si ergo unico conceptu entitativo plura unita repraesentari possunt, unum directe, aliud in connotato et ut terminum habitudinis, cur non poterit conceptus unus, formatus modo compositivo ex pluribus praesuppositis, repraesentare ipsum totum compositum, ut unitum et unum factum? Et cur non attribuemus conceptui secundae operationis, qui est perfectior, id quod conceptui primae operationis repraesentanti plura ut unum, imo visioni externae plura videnti unica visione? Denique unica scientia, quae est unus habitus entitative juxta sententiam D. Thomae, i-ii, quaest! iiv, artic. iv, sufficit ad attingendum discursive omnes conclusiones talis scientiae, ut in Log., quaest. xxvii, artic. ii, ostendemus; ergo idem conceptus repraesentative sufficit ad attingendum omnes terminos, qui sub una compositione clauduntur per modum unius.

Solvuntur objectiones contrariae sententiae.

Nihilominus opposita sententia etiam est probabilis. Et primum fundamentum ejus sumitur ex hoc quod intellectus noster est formaliter compositivus, et non solum objective, hoc est non solum apprehendit objectum complexum (hoc enim etiam facit angelus), sed etiam pluribus actibus et conceptibus apprehendit id quod angelus unico actu; ergo non est dicendum quod unico

conceptu formet propositibrieih, sic: enim non formaliter componeret, nec formaliter compararet unium alteri, sed solum virtualiter. At vero D. Thomas compositionem hanc in*tellectiis per modum comparationis': explicat, non per modum physicae unitatis, ut patet in vi Metaphys., ubi inquit: « Quod illa compositio vel divisio, qua intellectus conjungit, vel dividit sua concepta, est* tantum in intellectu, non iri rebuk; consistit enim in quadam duorum | comparatione conceptorum, sft'e,! illa duo sint idem secundum rem, sive diversa. » Ubi non potuit clarius exprimere quod compositio et divisio consistat non in una simplici qualitate, sed in multis conceptibus ordinatis et unitis. Et ideift suffitur exi p. Quaest. Iviii; art. ir, ad 1, ubi dicit: « Quod in angelis nori est compositio et divisio, licet sit multitudo conceptuum, quia non qialiscumque multitudo causat compositionem, sed illa quorum unum attribuitur alteri, quod in angelo non reperitur. » Ergo compositio non potest perfici per simplicem | formationeri et productionem unius' conceptus, sed per attributionem et compositionem unius ad alterum. Sicut etiam dicit in i Periherm., lect. m: « Quod veritate et falsitate non invenitur in compositione, nisi secundum quod comparat unum conceptum alteri'. » Eti p., Quaest. xm, artic. xxi, dicit: « Quod noster intellectus repraesentat Deum diversis conceptibus, quam diversitatem repraesentat per pluralitatem subjecti et praedicati. » Ergo subjectum et praedicatum non repraesentatur unico conceptu, quo formatur propositio. Denique oratio est illa quae pluribus conceptibus subordinatur, sic enim distinguitur a termino; ergo non uni tantum conceptui subjicitur.

Secundo: Quia syllogismus, licet'