Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 181

, componatur ex pluribus propositionibus per njodum unius, non tamen per unicam qualitatem formatur, sed per plures ordinatas inter se; et similiter propositio hypothetica, quae non est una nisi unitate ordinis. Cur ergo propositio categorica non sufficienter formabitur per coordinationem et comparationem conceptuum ex quibus constat? Denique propositio vocalis est composita ex pluribus vocibus; ergo et mentalis. Conseq. prob. : Quia D. - Thomas, ip., quaest. lxxxv, art. v, e* eo prqbat in mente esse compositionem, quia in vocibus est compositio.

Ultijno: Quia sequitur quod non sit formaliter in intellectu ratio verbi, seu copulae, et ratio subjecti et praedicati; quia idem entitativus conceptus non potest esse id de quo aliquid dicitur, et id quod dicitur, et copula qua dicitur. Sequitur etiam quod idem conceptus possit esse notitia intuitiva et abstractiva, claraet obscura; ut qum dico: Lapis, non est angelus, vel non est Deus, lapidem, clare yideo, angelum, et Deum non video, sed obscure attingo. Denique in propositionibus negativis, ut cum dico: Homo non est lignum, non potest unica. Species mihi repraesentare hominem ei lignum, cum unum negetur et separetur ab alio; ergo debent concurrere plures species; ergo et plures conceptus.

Haec sunt quae probabilem faciunt Hanc partem. Sed non omnino, convincunt. Unde sustinendo primam sententiam ad illa respondetur:

Ad primum fundamentum: Possumus unico verbo dicere quod propositio dicitur formaliter composita pop formalitate plurium entitatum et compositione ordinationis conceptuum, sed formatione quius ex pluribus preauppositis, ex quorum collatione et comparatione formatur et resultat una tertia species, seu conceptus; sicut ex speciebus montis et auri formatur species montis aurei, quae tamen non est una unitate ordinis, sed unitate entitativa. Et iste modus formandi unam speciem ex pluribus eollatis et comparatis inter se, est longe diversus a simplici conceptu et specie angeli, Angelus enim non solum habet conceptum simplicem entitative, sed etiam non est formatus ille conceptus ex pluribus inter se eollatis et comparatis; sed ex ipsa naturali efficacia et indivisibili lumine, repraesentando unum, repraesentat omnia quae illi conveniunt, quia modo comprehensivo, non collativo procedit. Itaque non negamus ad omnia loca D. Thomae requiri comparationem et collationem conceptuum ad formationem propositionis, sed dicimus ex tali formatione et collatione produci unum verbum, seu conceptum, qui est terminus per secundam operationem procedens, eo modo quo ipse I. Thomas, i p., q. xii, art. ix, dicit: « Quod ex speciebus montis et auri formatur species montis aurei.» Et quaest. xm, art. xii, expresse dicitur: « Quod intellectus noster pluralitatem divinarum rationum repraesentat per pluralitatem praedicati et subjecti, unitatem vero, seu identitatem repraesentat per compositionem.» Manifeste ergo, praeter pluralitatem conceptuum subjecti et praedicati, ponit unitatem, seu identitatem, in qua consistit ipsa compositio; et quia ista identitas et unitas compositionis formatur ex collatione plurium, quasi arte elaborata et formata ab intellectu praesupponens plura, non ex prima et naturali efficacitate omnia illa repraesentans, ideo longe distat a conceptu angeli, qui simplicior et efficacior est in repraesentando propositionem, quia non ex