Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 187

tur. Quibusdam existimantibus Logicam solum esse utilem, non simpliciter necessariam, ut Conimb., q. vi, procem., art. ii, et alii. Aliis, esse necessariam simpliciter omnibus modis, sicut causa universalis requiritur simpliciter ad omnes actiones causae particularis, ut Arauxo, ii Met. q. iii, a. iii, et alii.

Nos autem dicimus esse simpliciter necessariam absolute loquendo, sed non omnibus modis et pro omni statu cujuscumque scientiae. Potest enim aliquid simpliciter dici tale, vel quia absolute et sine addito est tale, vel quia omnibus modis et secundum omnem considerationem dicitur tale, ut bene observat S. Thomas, iii p., q. L, art. v; et quod est simpliciter tale primo modo aliquam recipit latitudinem, et potest dici necessarium, vel tale simpliciter, licet non omni modo et sub omni statu necessarium sit. De qua conclusione videatur Cursus Carmel., disp. procem., q. vii.

Prima ergo pars conclusionis, scilicet quod Logica non sit simpliciter necessaria, id est omnibus modis ad alias scientias, ex eo manifeste constat, quia Logica non requiritur ad alias scientias, nisi tanquam ars et instrumentum acquirendi illas; effectus autem artis non ita dependet ab arte, ut non possit aliquo modo, saltem imperfecte Geri sine illa. Sicut dicit Philosophus, ix Metaphys., tex. vii, quod « addiscens artem operatur actionem artis sine arte », quod explicat ibi D. Thomas, lect. vii, in Gne, « quia potest homo aliqualiter exire in scientiae et virtutis actum, antequam habeat habitum scientiae et virtutis, quo adepto perfecte operatur ». Et quidem si ita non esset, non possent ipsae artes et scientiae nostris actibus acquiri, nam saltem illi primi actus, quibus acquiruntur, non possunt ab arte procedere, siquidem generant illam;

ergo similiter aliquae demonstrationes non pendent necessario a Logica, saltem quae generant primam demonstrationem Logicae. Licet enim illae demonstrationes non sint sine Logica generata per illas, non tamen ad illas requiritur Logica, sed ex illis procedit: et si demonstratio fiat in materia alterius scientiae, potest percipi et convincere intellectum non habentis Logicam, et tunc acquiret quidem habitum scientiae, ad quam pertinet illa demonstratio, sed non habitum Logicae, de cujus praeceptis tunc non edocetur.

Denique pro hac parte videnda est doctrina D. Thomae, vn Metaph., lect. vm; et i p., q. cxvn, art. i; et ii Contra Gent., c. 1xxv. Ubi duplex genus artium distinguit: « Quaedam sunt in quarum materia non est aliquod principium agens ad effectum artis producendum, sicut in lignis vel lapidibus non est aliqua vis activa movens ad constitutionem domus, quae est effectus artis domificativae. Aliquando vero est ars, in cujus materia est principium-movens ad producendum effectum artis, sicut patet in medicina, quia in corpore infirmo est aliquod principium activum ad sanitatem; et effectum artis primi generis nunquam producit natura, sed semper fit ab arte, effectus autem secundi generis fit aib arte, et aliquando a natura sine arte. » Ita D. Thomas. Cum ergo Logica versetur circa opera intellectus dirigenda, in qua invenitur principium movens ad scientifice procedendum, sicut in corpore ad sanitatem, potest utique sine arte fieri aliquando effectus artis Logicae, et ita non est simpliciter necessaria ad omnem demonstrationem et scientiam, pro quocumque statu et modo.

Secunda vero pars conclusionis, scilicet quod requiratur simpliciter ad statum perfectum scientiae, et ad ejus conservationem, sumitur ex