Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 188

D. Thoma, tum in Opuscul. 1××, quaest. ultima, art. i, ad 3, ubi dicit: « Quod necessitas requirit ut in ad¬ discendo incipiamus a Logica, licet non sit facilior aliis scientiis, quia aliae scientiae ab ipsa dependent. » Tum in ii Metaph., lect. ult., et i Posterior., lect. i, ubi dicit: « Logicam ordinari ad hoc, ut facile, et prompte, et sine errore procedatur » : constat autem quod sine errore procedere, non solum est utile, sed simpliciter necessarium ad ipsum esse aliarum scientiarum. Et constat manifeste quod nuda potentia intellectus, sine arte adjuta, non potest cognoscere omnes defectus consequentiarum, et scientifice attingere bonitatem cujuscumque consequentiae, cum multae non sint notae lumine naturali, sed per discursum colligantur, multa etiam, quae pertinent ad cognitionem propositionum per se et necessariae connexionis, pendent ex principiis et praeceptis artis Logicae. Ergo non potest intellectus pervenire ad statum perfectum scientiae, in quo omnes errores istos evitet, et ad diversas conclusiones suas se extendat nisi sit perfectus per aliquod principium sibi superadditum, qui talem artificiosum modum procedendi demonstret. Itaque, sicut animal in statu perfecto, id est in statu in quo per se nutritur et augmentatur, indiget cibo tanquam materia nutritionis, et digestione, et concoctione alimenti; ita ad nutritionem et extensionem scientiarum, quae debet fieri per multas conclusiones et varias consequentias, indiget intellectus cibo, id est speciebus, sed digestis et concoctis, artificiose dispositis ad inferendum, alioquinnon scientifice colliget. Et hoc praestat ars Logicae.

Dices : Hoc non est esse necessarium ad simpliciter esse, sed ad melius, seu perfectius esse, quia sup-

ponitur ipsum esse scientiarum, sicut cibus supponit esse animalis, et solum requiritur ad aliquid superadditum ipsi esse; ergo non est simpliciter necessarium, id est ad esse.

Resp.: Quod, licet supponat esse, non tamen dicitur requiri ad aliquid superadditum ipsi esse, et quasi illi extrinsecum, sed ad continuationem ipsius esse et conservationem ne amittatur : sufficit autem ad necessarium simpliciter quod requiratur ad esse rei, et non ad aliquid superadditum, licet non requiratur pro omni statu ipsius esse sicut cibus non requiritur ad esse, hominis pro statu generationis, sed pro statu conservationis.

Solvuntur objectiones.

Primo arguitur : Multae demonstrationes fieri possunt sine Logica; ergo non requiritur ad esse scientiae etiam pro statu conservationis. Antec. prob.: Quia possunt multae conclusiones in aliqua scientia demonstrari per quatuor modos primae figurae, qui ipso lumine naturali sunt noti, et non per discoursum artis Logicae, cum ad illas, ut ad principia, oaeteri reducantur; et in ipsa arte Logica addiscenda manifeste constat quod per lumen--naturale sine alia anteriori Logica acquisita est. Ergo non requiritur ars Logicae ad ipsum esse scientiae, etiam ut extenditur ad plures conclusiones, quod est in esse perfecto.

Resp. Neg. anteced. iNam qui demonstrationes format sine Logica, etiam in quatuor primis modis syllogirandi id faciat, semper dicitur habere scientiam in statu imperfecto, quia sine Logica non potest ita perspicue. disponere plures materias et conclusiones alieujus scientiae, ut omnes reducat ad primos modos syllogizandi; imo ad hoc officium oportetesse perfectissime exer-