Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 189

citatum in aliqua «cientia, et' maxime callere praecepta Logic». Nec similiter pdtest ab oppositis se defendbre perspiciendo defectus et infinitatem consequentiarum, quibus impugnatur, aut definitionum et divisionum defectus, etc., sine quo quantumvis fiant plures demonstrationes, semper manent in statu infirmo et imperfecto. Ipsa autent Logica, quando primo inventa est, imperfecte fuit inventa per lunien naturale, sicut omnes ali» artes; deinde ipsa in statu perfecto, sicut juvat alias, ita etiam juvat seipsam et conservat, et ita non necessaria' alia Logica, sed ipsa sibi sufficit.

Secundo arguitur: Nam in ipso lumine naturali est sufficiens virtus ad acquirendam quamcumque demonstrationem seorsum sumptam, nete enim assignari potest aliqua ultitudine, ultra quam non possit, et illa acquisita non diminuitur virtus naturalis luminis, sed potius augetur' ergo poterit in secundam, et tertiam, et in alias omnes sine Logica, licet non ita commode.

Resp.: In his argumentis, qu» procedunt a numeratione divisiva eorum, in qu» aliqua potentia potest*, ad numerationem completam et integram, communiter committi fallaciam accidentis, seu defectum appellationis, quia numeratur unaqueque operatio seorsum, et omittitur modis operandi cum continuatione et extensione unius ad aliud, et defensione a contrariis, etc. Et tamen infertur collectio multorum, steu omnium, in qua collectione iste ihodus continuationis, seu extensionis includitur; quod in potentiis limitatis stare non potest, nisi aliunde adjuventur. Licet enim non diminuatur virtus intellectus ex una demonstratione facta, tamen propter limitationem suam non potest omnia ilia continuare, et ab oppositis

defendere, nisi adjuvetur ab aliqua arte. Illa ergo numeratio, licet videatur fieri copulative per particulam et, dicendo: Potest hoc et potest illud etc.; tamen quoad sensum fit disjunctive, quia posse hoc seorsum et divisive,' et aliud seorsum etc., est idem quod posse hoc, vel illud disjunctive, seu divisive; ex numeratione autem disjunctiva non colligitur distributiva. Nec propter hoc assignamus aliquem terminum in singulari, ultra quem non possit seorsum et divisive, sed in hac numeratione terminus in quem non potest est tota collectio, sive tota sph»ra perfect» potestatis; in hanc non potest, et in imperfectam, seu divisivam potest.

Ultimo arguitur: Logica influit in omnes scientias modum artificiosum procedendi, ut constat ex Philosopho, ii Metaph.; et D. Thoma, ibi, leot. ult., etiv Metaph., leot. iv; ergo se habet ut causa universalis respectu omnium scientiarum. Sed causa universalis requiritur simpliciter ad omnem operationem caus»: inferioris, sicut deficiente motu cceli deficerent omnes inferiores motus;, ergo Logica ad omnem artificialem demonstrationem simpliciter, id est. omnibus modis requiritur: si qu» vero demonstrationes fiunt sine Logica, artificios» non erunt, neo usque ad prima principia resolut».

Resp.: Quod Logica non est causa universalis per se primo, sed tanquam instrumentum coadjuvans: agens principale, quod est intellectus; quod de omni arte docet S. Thomas, i p., q. cxvii, art. i. Causa autem universalis instrumentalis non est ita simpliciter necessaria, quod sine ipsa nullus effectus artis fieri possit, pr»sertim quando tale instrumentum virtualiter continetur in ipsa causa principali, et ex ejus principiis deducitur, unde loco illius causa principalis potest supplere