Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 191
tur mechanicae, eo quod opera externa sunt magis servilia et despotica; sed etiam opera interna, quae sunt magis libera, et minus servilia, et ideo artes, quae illa dirigunt, vocantur artes liberales : in utrisque actionibus invenitur materia dirigibilis per certas ac determinatas regulas. Unde cum Logica tradat certa et determinata praecepta, et regulas immutabiles circa constructionem argumentationum, definitionum et divisionum etc., ut in pluribus locis Summularum ostensum est, manifeste constat quod Logica habet quidquid requiritur ad rationem artis liberalis, non minus quam Rhetorica, vel Arithmetica, et aliae similes.
Solvuntur argumenta.
Contra primam partem conclusionis arguitur : Quia Logica est modus et instrumentum sciendi; ergo non est scientia. Antecedens est commune proloquium; et sumitur ex Aristot., ii Metaph., circa finem ; et D. Thoma, Opusc. 1xx, quaest. v, art. i, ad 2. Ubi dicit: « Logicam non poni sub Philosophia, quasi principalem partem, sed ut quoddam reductum ad eam, prout ministrat speculationi sua instrumenta. » Conseq. vero prob.: Quia instrumentum non est ejusdem principalitatis cum sua causa vel effectu, ut patet in serra et in penicillo et aliis, quae non sunt ejusdem rationis cum re quam faciunt et agente a quo moventur.
Resp.: Quod Logica dicitur modus et instrumentum sciendi quasi objective, non formaliter: agit enim, tanquam de objecto, de modo sciendi et de instrumentis necessariis ad alias scientias, ut sunt syllogismi, propositiones etc; et ex parte hujus objecti differt ab aliis scientiis, quia
aliae agunt de rebus, ista de modo sciendi. Et quia prius debet cognosci modus sciendi, quam res, ideo dixit Aristoteles esse absurdum utrumque simul quaerere »; et eodem modo S. Thomas dixit non contineri Logicam principaliter sub Philosophia, quia non agit de rebus, sicut illa, sed de modo cognoscendi res, quod est aliquid .minus principale. Unde respondetur] ad consequentiam argumenti : Quod imprimis Logica non est instrumentum aliarum scientiarum, sed ipsius, intellectus/qui utitur Logica ut instrumento ad alias scientias dirigendas. Et ita solum sequitur quod] Logica non ad aequatur intellectui. Et deinde non repugnat unum instrumentum esse ejusdem rationis cum re effecta, licet non semper sit necessarium, sicut per unum martellum fit aliud.
Secundo arguitur : Quia probabile est Logicam docentem et utentem esse eumdem habitum, ut art. ult. dicitur ; ergo habitus Logicae elicit actus opinativos, ut patet in Logica utente, quae topice et probabiliter procedit, ut ex D. Thoma, iv. Metaph., lect. iv, et Opusc. 1xx, constat. Sed habitus, qui elicit actus opinativos, non potest esse scientia; ergo Logica non est scientia. Confir: Quia ens rationis non potest specificare scientiam realem, cum ens rationis non sit per se cognoscibile, et consequenter neque per se scibile, nec habet veras causas per quas sciatur, aut passiones quae de illo sciantur ; sed ens rationis est objectum formale Logicae, ut sequenti articulo dicemus ; ergo Logica non est vere scientia.
Resp. de illo argumento esse tractandum infra, artic. ultimo. Interim dicimus Logicam, prout utentem, habere actum opinativum, non ratione motivi. formalis, quia non innititur principiis fallibilibus et