Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 192
contingentibus, sed ratione effectus subsecuti, quia dirigit modum procedendi opinative in disputatione topica et tentativa, quae non plene resolutiva est; unde habet actum opinativum directive potius, quam elicitive principaliter. Sic autem non repugnat habitui scientifico habere actum opinativum, quasi secundario et consecutive ad regulas topicas et opinativas, quas scientifice tradit.
Ad conflr.: Respondebitur etiam art. seq., ubi ostendemus in ente rationis inveniri sufficientem cognoscibilitatem et veritatem cum connexione necessaria, qualis requiritur ad scientiam, non quia subjective et transcendentaliter habeat veritatem, sed qpasi objective.
Ultimo arguit.: Ratio artis repugnat scientiae; ergo altera illarum non convenit Logicae. Anteced. prpb.: Nam ars agit de singularibus et contingentibus, et est in parte animae opinativa, ut dicit S. Thomas, i-u, q. i«vii, art. iv, ad 2, scientia vero est de universalibus et necessariis, et est in parte demonstrativa. Similiter ars procedit modo compositivo et practico, scientia modo resolutivo et speculativo. Unde S. Thomas, i Metaph, lecti, dividit artem contra rationem speculativam, illamque ponit in parte practica intellectus.
Et confirm.: Quia artes liberales dicuntur artes secundum quamdam similitudinem, ut inquit D. Thomas, i-ii, quaest. Ivii, art. iii, ad 3; ergo Logica non est simpliciter et proprie ars.
Respondetur : Quod ars dicitur esse de singularibus et contingentibus ex parte applicationis ad opus, non exparte regularum, quibus dirigit; illae enim sunt certae et determinatae, et in universali: unde et ars numeratur inter virtutes intellectuales, Hh quaest. LVII, quae ta-
men non versantur circa verum contingens, sed circa necessarium, cui non potest subesse falsum, alioquin virtutes non essent, ut docet S. Thomas, vi Ethic., lect., v. Dicitur autem ars esse in parte animae opinativa, vel propter artes mechanicas, vel propter applicationem ad opus, non vero ex parte directionis et regulationis, qua ratione ars est virtus intellectualis, quae non convenit habitui opinativo. Nec denique est de ratione artis quod procedat modo compositivo et practico, sed quando ejus opus est speculatio, dirigit non componendo, sed resolvendo, ut infra amplius declarabitur. Directio enim artis potest tradi etiam modo resolutivo, quando est circa speculationem. Et quando S. Thomas dividit artem contra rationem speculativam, noii. Iquituj. de arte liberali, sed de illa, qu@ ita est ars quod non est scientia.
Ad confirm. dicitur : Quod artes liberales dicuntur artes similitudinarie ex parte materiae dirigibilis, non ex parte rationis dirigentis; cum enim materia artis liberalis sit opus internum et rationis, quod minus est servile, minus subjicitur imperio et directioni artis, quam opus artis mechanicae, quod totaliter est opus servile. Ex parte tamen regulae dirigentis, univoce conveniunt ars liberalis et mechanica. Et tamen quid-quid sit de hoc, cum non dicamus Logicam esse artem quomodocumr que, sed liberalem, habet rationem artis solum eo modo, quo convenit liberalibus.
ARTICULUS VI.
Utrum objectum formale et adaequatum Logicae sit ens rationis, quod est secunda intentio.
Duo praesupponenda sunt, quae ad alium quidem locum exactius