Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 193
nent, sed pro praesenti difficultate breviter oportet libare. Primum est, dari entia rationis, de quo seq. quaest. agendum est. Et intelligimus nomine entis rationis id quod in se et semota consideratione intellectus non potest existere, potest tamen per intellectum considerari. Multa enim nos considerare, quae non sunt, notius est, quam ut egeat probatione; sed quia omnia considerat intellectus ad modum entis, ideo ea quae considerantur, et non sunt, dicuntur entia rationis. Et aliquando tale ens rationis est pure fictum, ut quando imaginamur aliquid, fingendo illud sine aliquo fundamento in re, ut quando formo chimaeram, montem aureum, et similia; aliquando vero non est pure fictum, sed fundamentum habet in aliquo ente reali, quod tali modo est cognoscibile, ut ad ipsum modum cognoscendi aliquid illi attribuatur, vel consequatur, quod tamen in re non est, ut quando cognosco Deum relative ad creaturas, vel cognosco tenebras ad modum formae afficientis aerem, cum in re non sit forma, sed carentia formae. Et quae primo modo finguntur, vocantur entia rationis ratiocinantis; quae secundo modo, dicuntur rationis ratiocinate, id est fundata in re cognita.
Secundum quod praesupponimus est: Quid intelligamus nomine objecti formalis. Et dicitur formale objectum illa formalitas, seu ratio, vel determinatio, mediante qua aliquid habet attingi ab aliquo habitu, vel potentia. Constat enim in his, quae sunt objecta alicujus habitus, vel potentiae, et dari rem quae attingitur, et rationem, seu determinationem ratione cujus attingitur; imo et plures formalitates possunt requiri ut aliquid attingatur, quarum una determinat aliam: et respectu ejus quod determinat vocatur formale illius; et ratio ista formalis solet
vocari ratio, quae attingitur, seu ratio attingendi, et, si sit ultima a qua caetera determinantur, dicitur etiam ratio sub qua, quia sub illa reliquae continentur. Exemplum est in visu; videmus enim lapidem tanquam rem visam et objectum materiale, sed ratione coloris, quae est ratio ob quam lapis potius pertinet ad visum quam ad tactum vel ad alium sensum. Et rursum color determinatur, et formatur a luce, ratione cujus ultimo constituitur objectum in ratione visibilis. Quare quando inquirimus an ens rationis sit objectum formale logicae, est idem atque inquirere an omnes res et materiae, quae a Logica tractantur et diriguntur, pertineant ad Logicam ratione alicujus, quod sit ens reale, vel rationis? Et, si est ens rationis, quodnam illud sit?
His positis, duo iq hac parte sunt certa, et in uno est totum difficultatis pondus. Primo est certum et extra controversiam Logicam agere saltem de aliquibus entibus rationis, quae inveniuntur et attribuuntur rebus cognitis et vocibus, quibus Logica utitur tanquam instrumentis, v. g., ratio generis et speciei, ratio praedicati et subjecti, et similium aliarum intentionum. Secundo est certum non agere Logicam de omni ente rationis in tota sua latitudine, sicut de privationibus, et negationibus, et aliis, quae sunt omnino ficta; sed solum agere de illis relationibus, quae fundatur in rebus, in quantum sunt ordinate et cognitae per rationem, et vocantur intentiones logicae. Unde iste intentiones logicae et respiciunt conceptus objectivos, et conceptus formales, et voces, sed diversimode. Nam ad res cognitas pertinent ut ad fundamenta, in quibus fundantur, et quae denominant, sicut animal cognitum denominatur genus, et homo species. Ad conceptus vero formales et actus intel-