Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 197

tum etc.; quod vero ex hac collocatione resultet aliquid rationis, non per se attenditur a Logica. Alii, quod Logica dirigit intellectum, ut eliciat actus, qui postea habent pro objecto aliquid ordinatum secundum intentiones logicas, et ita objectum immediatum Logic® sunt isti actus, sed objecta istorum actuum erit aliquid rationis in quantum sunt ordinata, sed hoc est objectum remotum. Alii denique, quod quia operationes intellectus realiter perficiuntur per Logicam, alias non esset perfectior in discurrendo logicus quam rusticus, ideo habet aliquam perfectionem realem pro objecto.

Sed contra primam solutionem est : Quia collocatio et dispositio conceptuum non est collocatio aliqua situalis, sicut lapides in domo, sed est representatio et tendentia ad res recte collocatas et ordinatas inter se; neque enim conceptus dicuntur ordinari quasi entitative, sed quasi repraesentative et respectu objectorum circa quae versantur; ergo principaliter respicit Logica ordinationem objectorum, formalem autem tendentiam et repraesentationem conceptuum, ut medium attingendi ista objecta ordinata.

Contra secundam autem solutionem est, quod Logica non docet elicere quantum ad suam entitatem, sed ut artificiose disponantur; et quia dispositio artificiosa non aliter invenitur in actibus, nisi in quantum attingunt objecta ordinata et disposita, idem est dirigere Logicam intellectum ut eliciat actus suos artificiose, quod objecta ipsa ordinata proponere, circa qu® actus scientiarum eliciantur; atque adeo primo et per se Logica attingit intentiones secundas, quibus objecta ipsa formaliter dicuntur ordinata.

Tertia denique solutio non est ad rem. Non enim dubitamus quod at-

tingentia objecti, in quantum recte ordinatum est, est realis perfectio cognitionis et scienti®; sed non est illa formale objectum Logic®, sed est medium quo attinguntur objecta ordinata a Logica. Sicut cognoscere entia rationis, ut privationes vel denominationes rationis, qu® in aliqua moralitate consistunt, ut contractus, dignitates, et similia, perfectio realis est ex parte cognitionis, sed objectum per illam attactum non est realis perfectio; sic etiam in scientiis attingentia objecti ordinati a Logica realis perfectio est, sed ipsa ordinatio objecti non est aliquid reale, sed secunda intentio.

Sed inquires duo. Primum: Utrum secunda intentio sit formale objectum Logic® tanquam ratio sub qua, vel tanquam ratio qu® attingitur? Resp.: Esse rationem qu® attingitur. Nam de secundis intentionibus demonstrantur mult® passiones in Logica, sicut de universali pr®dicabilitas; ergo est res cognita per scientiam Logic®, et consequenter pertinet ad rationem qu® cognoscitur. Unde D. Thomas appellat istas intentiones subjectum Logic®, in iv Met., lect. iv; constat autem quod subjectum est res qu® cognoscitur. Ratio autem sub qua, sicut in aliis scientiis, sumitur secundum abstractionem a materia, qu® prffistat modum intelligibilitatis sub quo res diversimode potest cognosci, secundum quod diversimode abstrahitur a materia, ut latius in Philosophia tradetur, et in ult. q. Post. Objectum autem Logic®, quod est ens rationis, habet abstractionem similem abstractioni Metaphysic®, id est, ab omni materia, non per depurationem actualitatis ab illa, sed per negationem omnis materi®.

Secundum est : Inter objecta, de quibus agit Logica, quodnam est objectum principalitatis? Resp.: Quod syllogismus, qui fit per tertiam ope.