Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 198

rationem, est principale objectum Logicae; et inter syllogismos ratione materiae principalior est demonstratio. Ratio est manifesta : Quia, ut docet S. Thomas, i Perih., lect. i; et i Poster., lect. i, omnes tres operationes intellectus ita se habent, quod prima et secunda ordinantur ad tertiam ut ad principalem, in qua perficitur ratiocinatio et discursus, qui recte disponitur per syllogismum, et certo ac firmiter resolvitur per demonstrationem. Cum ergo scientia Logicae proprie et essentialiter sit directiva rationis, illud est principale objectum, ubi principalius invenitur ratiocinatio et discursus cum certitudine et sine errore. Contingit autem error, vel ex defectu formae, vel ex contingentia materiae; ergo principale objectum ex parte formae est syllogismus recte dispositus, principale autem ex parte materiae est demonstratio, in qua invenitur processus rationis sine errore tam ex parte materiae, quam ex parte formae. De his tamen, quae pertinent ad alias secundas operationes etiam per se agit Logica, licet minus principaliter, ut in i q. Summ., art. i, ostendimus.

Solvuntur objectiones.

Primo arguitur: Ens rationis non potest esse objectum scientiae primo et per se; ergo falsa est conclusio. Antecedens prob.: Tum quia ens rationis non est per se et formaliter cognoscibile, quia non est per se ens, et ita per se non fundat cognoscibilitatem; ergo neque per se est scibile. Tum quia non habet passiones, de quibus agat, cum nihil causet; neque causas per quas sciatur, cum non causetur. Ergo de tali ente rationis directe et per se non datur scientia.

Resp.; Quod de ente rationis, quod

nullum habet fundamentum, neque ordinem ad ens reale, nulla datur scientia, sicut de chimaera et aliis similibus. De ente autem rationis, quod habet fundamentum in re, vel ordinem ad ens reale, potest dari scientia per se, sicut de privationibus agitur in scientiis, et in Philosophia unum ex principiis naturalibus est privatio, et de relationibus et distinctionibus rationis multa agunt Theologi.

Et ad replicam : per se non est ens; ergo per se non est scibile. Dist. consequens. Per se, quasi subjective, non est scibile, transeat; per se, quasi objective, nego. Ut autem aliquid sit simpliciter et univoce scibile, sufficit quod per se objective sit attingibile a potentia, secundum quod objectum fundat necessariam connexionem. Sicut etiam aliquid potest dici possibile dupliciter, vel intrinsece et per potentialitatem quam subjective habet, vel extrinsece, quia objective se habet ad potentiam effectivam, ut docet S. Thomas, i p., q. ix, art. ii. Et tamen utrumque est simpliciter et univoce possibile. Sic potest esse aliquid scibile, vel ratione intrinsecae entitatis, quae est subjectum cognoscibilitatis, vel quia objective potest cognoscibilitatem habere, respectu intellectus, cum fundamento in re. Et hoc sufficit ut per se, id est simpliciter et univoce, sit cognoscibile; et sic explicat S. Thomas, vn Met., lect. iv, Philosophum dicentem quod non scibile est scibile secundum quid: id est, inquit D. Thomas, « per posterius, quia de non scibili, hoc scire possumus, quod non scitur, sic et de non ente quia non est ». Et ad secundam probat, dicitur : Quod ens rationis non habet passiones realiter causatas, vel causas reales et efficientes sui, habet tamen fundamentales et formales, quae fundant veram et necessariam