Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 205

nem, quia in se speculatio ipsa est operatio qhaedam, ut jam notatum est.

Fundamentum hujus conclusionis a priori et a posteriori sumi potest. A posteriori facio in primis illam consequentiam Philosophi, in i Met., lect. iii, apud D. Thomam : Nulla scientia in qua quaeritur ipsum scire propter seipsum est practica; sed qui propter fugiendam ignorantiam philosophatur, causa tantum cognoscendi philosophatur, et tendit ad scire propter seipsum; ergo talis non est practicus, sed speculativus. Haec consequentia est quam facit Philosophus, sed eadem prorsus applicatur Logicae, nam Logica quaerit scire propter seipsum, ergo est speculativa. Antecedens probatur : Logica solum intendit fugere ignorantiam; ad hoc enim inventa est ut ratio non procedat ignoranter, neque erronee sed recte sciat, ergo solum intendit scire et cognoscere, fugere enim ignorantiam et scire idem est. Ergo, si Logica quaerit ipsum cognoscere propter fligam ignorantiae, et ut purificet ipsum scire ab errore et modo non sciendi, quaerit cognitionem propter scire, ergo non est practica.

Et confirmatur : Quia, si Logica dirigit speculationes, ergo vis speculativa est, quae perficitur per Logicam artificialem; ergo Logica artificialis non potest esse practica, cum perficiat vim speculativam : alioquin ratio practica dirigeret speculativam, et prius perficeretur vis practica, quam rectificaretur speculativa, quod repugnat, cum practicum sit posterius speculativo utique rectificato, quia a speculatione rectificata et sine errore practica derivatur, non e contra.

Fundamentum autem a priori sumitur tum ex parte principiorum quibus Logica procedit, tum ex parte materi» circa quam versatur.

Ex parte quidem principiorum, quia principia Logica) sunt omnino speculativa, nec dabitur aliquod practicum etiam in ipsis syllogismis construendis; ergo ipsa Logica non est practica. Gonseq. est evidens. Antecedens vero probatur : Nam principia quibus utitur in construendis syllogismis sunt illa duo : Que Bcumque sunt eadem uni tertio, etc., et: Quaecumque dicuntur de aliquo universali, dicuntur de omni contento sub illo, quae principia omnino sunt speculativa; nam multis scientiis speculativis deservire possunt ad alias veritates comprobandas, et sic attingunt veritatem ipsam secundum se. Et idem observari potest in aliis principiis quibus procedit Logica circa naturam generis et universalium, circa rationem oppositionis, circa modum definitionis et divisionis, et similia, quae ita sunt speculativa quod etiam aliae scientiae speculativae utuntur illis, sicut notavit S. Thomas, i Poster., lect. xx, et saepe in aliis scientiis speculativis utimur his principiis. Si ergo habet Logica principia deservientia ad conclusiones speculativas, ipsa ergo principia speculativa sunt; ergo non habet principia practica, quia simul practica et speculativa habere non potest, ut dictum est.

Ex parte autem materiae circa quam versatur Logica, idem proportionabiliter probatur : Quia ordinatio Logicae directe et per se versatur circa ipsa objecta cognita et ordinata, ex qua ordinatione habent dirigi conceptus ipsi formales, quatenus versantur circa objecta sic ordinata; ergo non habet pro materia aliquid practicabile. Consequentia patet: Quia objectum, sub statu cogniti et secundae intentionis, non est practicabile et operabile ab aliqua reali operatione, sed ex ipsa cognitione redditur sic cognitum, et in statu cogniti ordinatum; sed si