Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 204
practicee ordinationis, quia ita est Veritas necessaria in se, quod etiam est regula contingentium, et ita simplici modo unit principia speculationis et praxis : quod non contingit in aliis luminibus, quae non possunt unica manifestatione simul manifestare rem secundum principia necessaria et secundum contingentia, secundum resolutionem in principia veritatis et secundum principia factiva et compositiva rei in esse, quia limitatio luminis non potest omnia ista comprehendere, cum fundent oppositas differentias et modos procedendi.
Dico secundo : Logica essentialiter, et ex vi suorum principiorum simpliciter est speculativa, licet aliquem modum practicee induat, quatenus regulas et directionem praebeat speculationi ipsi. — Hanc conclusionem perpetuo docet D. Thomas. Primo, ponendo omnes artes liberales sub genere speculativo, ut in i Metaphysic., lect. n. § Hic probat secundum. Secundo, specialiter loquens de Logica, i-ii, queest. Ivii, art. m, ad 3, docet quod, etiam in ipsis speculabilibus, est aliquid per modum cujusdam operis, puta constructio syllogismi, aut orationis congruae, etc.; et subdit: « Et quicumque ad hujusmodi opera rationis habitus speculativi ordinantur, dicuntur per quamdam similitudinem artes. » Ubi non solum actum Logicae, sed etiam habitum vocat speculativum. Constat autem apud D. Thomam scientiam esse unum habitum tantum, ut docet i-ii, quaest. Iiv, artic. rv. Ergo Logica tantum est speculativa. Similiter n-n, quaest. XLvn, art. n, ad 3, docet « dari artem speculativam, sed non speculativam prudentiam, quia speculativa ratio quaedam facit, puta syllogismum, propositionem, etc. » Et quaestione Ii, artic. ii, ad 3, dicit: « Quod in speculativis alia ra-
tionalis scientia est Dialectica, et alia scientia demonstrativa, quae est veritatis demonstrativa. » Eamdem sententiam docet Scotus, quaestione rv Prologi, § Dico igitur, et vi Metaphysic., quaest. i; et communiter tota ejus Schola, licet in fundamento a Thomistis nonnihil differre quidam putent, sed falso; nam in hoc ultimo loco ex eodem fundamento procedit cum D. Thoma, scilicet quia opus, quod dirigit Logica, est ipsa speculatio.
Nec potest responderi : Quod loquitur S. Thomas de speculativo secundum quid, quia dicit quod speculativa ratio aliquid facit per modum cujusdam operis, speculativum autem operans aliquid, videtur speculativum secundum quid.
Sed hoc non potest stare : Quia in his locis inquirit S. Doctor an prudentia sit speculativa essentialiter et simpliciter, non secundum quid? Inquirit enim de ipso genere cognitionis in quo ponitur habitus ipse prudentiae; ergo inconvenienter resolveret de speculativo secundum quid. Unde etiam procederet omnino insipienter si, quando ex professo inquirit in quo genere cognitionis ponatur prudentia, vel ars liberalis, vel Dialectica, omisso genere simpliciter, diceret quod est in genere speculativo secundum quid : sic enim non explicaret in quo genere esset absolute et simpliciter. Et D. Thomas, quando simpliciter affirmat quod aliquid est tale, sino alia restrictione, vel explicatione, non procedit in sfensu diminuto et secundum quid, sed in sensu formali, et simpliciter loquendo, alias nihil certi haberemus in doctrina D. Thomae, et praesertim quia de hoc procedebat argumentum. Et urgetur quia, si dicitur speculativa secundum quid, maxime quia est operans, ratio autem operationis ut sic, non minuit speculatio-