Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 207
art. i, ad 4; et Theologi», i p. q. i, art. iv.
Respondetur ad primum locum : Solum probare quod Logica non est principalior inter scientias speculativas, sed inferior et ministerialis, eo quod res de quibus agit Logica deserviunt aliis scientiis, tanquam dantes modum et formam sciendi, non ut objectum in quo ultimate sistitur. Sed tamen non tollitur quod sit essentialiter speculativa, tum ex modo procedendi et principiis speculativis quibus utitur, tum quia ips res de quibus agit ita ordinantur ad alias quod non ad operationem, sed ad speculationem aliarum ordinantur, cum instrumenta speculandi ministrent.
Ad secundum locum dicitur: Quod scienti qu sunt artes dicuntur non solum habere cognitionem, sed etiam aliquod opus, non opus quod sit distinctum ab ipsa speculatione, sed quod speculationem ipsam ordinat et dirigit, et ita respicit ipsam speculationem modo quodam operis, quatenus regulabilis et dirigibilis est per certas regulas; et ideo, ut diximus supra, habet Logica quemdam modum practici, sed, quia omnis ista directio ad speculandum ordinatur et ad rectificandum speculationis opus, simpliciter speculativa manet.
Ad tertium locum dicitur sicut ad primum : Quod Logica continetur sub speculativa Philosophia reductive, id est minus principaliter, quia res de quibus agit minus principales sunt, utpote speculationis instrujnenta.
Ad ultimum respond. : Quod Medicina expresse ponitur a D. Thoma sub scientia practica secundum finem, id est secundum objectum, quia tota ad operationem ordinatur : sed secundum quid dicitur theorica, secundum quod aliqua pars Medicin aliquid a Philosophia mutuatur, et
non ex propriis, sicut mutuatur Chirurgus a Geometria, vel quia pars aliqua Medicin minus proxime ordinatur ad operationem. Theologia autem est simul practica et speculativa, quia est scientia superioris ordinis, in quantum participat in suis principiis ea qu sunt luminis divini.
Secundo arguitur : Logica respicit operationes ut practice dirigibiles; ergo est practica. Antecedens probatur : Quia Logica tradit regulas et preficepta, quibus ordinantur opera rationis ne errent in speculatione, et si quid speculatur, ad hoc speculatur ut dirigat, non dirigit ut speculetur; ergo respicit operationes ut dirigibiles practice circa modum speculandi, ut quando docet construere syllogismum in Barbara, secundum talem quantitatem et qualitatem, et alias regulas certas et determinatas, quibus syllogismus regulabilis est.
Et confirmatur : Quia Logica non solum dirigit syllogismos speculativos, sed etiam practicos; nam incontinens dicitur male syllogizare, quia syllogizat in quatuor terminis, ut dicit Philosophus, vii Ethic., lect. iii, apud D. Thomam. Ergo sicut ex eo quod dirigit speculationes est speculativa, ita ex eo quod dirigit practicos syllogismos erit practica.
Resp. Neg. antec. Ad probationem dicitur: Quod operationes intellectus sunt dirigibiles et regulabiles regulatione et artificio tenente se ex parte objecti cogniti ut cogniti, non regulatione et artificio tenente se ex parte ipsius actus ut operabilis, aut artificioso vel morali modo eliciendi, sed qui modo resolutivo, et naturali representatione, et tendentia fertur in objecta sic ordinata et intentionata. Unde talis directio nullo modo est practica propter rationes dictas. Et ita quando dicitur ; specula-