Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 208

tur, ut dirigat, distinguitur : Directione tenente se ex parte objecti cogniti, et ad solam fugandam ignorantiam ordinata, concedo, sed haec directio est speculativa; directione tenente se ex parte operis, et ad existentiam rei, aut efficientiam ordinata, nego. Et sic praecepta et regulae construendi syllogismos, et alia logicalia instrumenta non introducunt aliquam formam realiter in materiam, sed quae solum versatur circa objecta cognita penes principia speculativa, ut dictum est.

Ad confirmationem respondetur: Quod in syllogismo practico, licet conclusio immediata non sit operatio, sed ratiocinatio seu cognitio, ultima tamen conclusio operatio est, ut late docet D. Thomas, in lib. de Motu animalium, lect. v; et q. xxn de Verit., art. xv, ad 2. Unde iste syllogismus non infert conclusionem tantum in ratione veri et cogniti, sed etiam respicit rationem boni per consilium et judicium; unde dispositio ejus in quantum est syllogismus practicus, id est ut ultimate ordinatur ad operationem, non perlinet ad Logicam, sed ad prudentiam. Quae tamen habet aliquam similitudinem cum dispositione Logicae, quia sicut arguens in quatuor terminis speculative paralogizat, ita imprudens et incontinens, quia non recte disponit dictamen universalis et particularis judicii, fallitur practice. Unde S. Thomas vocat istam dispositionem practicam similitudinarie et secundum quid syllogismum, in i Sentent., distinet, xxii, quaest. n, art. i.

Ultimo arguitur : Nam scientia moralis est practica; ergo et Logica. Consequentia patet a paritate rationis : quia ideo moralis est practica, quia tradit regulas dirigendi actus voluntatis; ergo similiter Logica, quia tradit regulas dirigendi actus rationis. Antec, prob. Tum

quia scientia moralis procedit per principia practica, ut: Bonum est faciendum, malum est fugiendum; nec procedit resolvendo, sed movendo. Tum quia si ipsa non est scientia practica, nulla erit scientia practica; nam artes mechanicae sunt artes et non scientiae, artes vero liberales sunt scientiae, sed non practicae in nostra sententia.

Et confirmatur: Quia ars pertinet ad partem practicam : numeratur enim cum prudentia a Philos., in vi Ethic., ubi assignat pro materia contingenti artem et prudentiam, pro necessaria, scientiam et sapientiam. De quo videri potest D. Thomas, ibi, lect. m et iv. Unde et aliae artes liberales, ut Arithmetica, Geometria et Rethorica non sunt speculativae, sed practicae; ergo etiam Logica.

Respond. : Quod scientia morali? potest dupliciter considerari : Uno modo, ut etiam includit prudentiam; alio modo, ut eam excludit et solum versatur circa cognitionem virtutum speculando. Primo modo, habet rationem practici ex parte prudentiae quam includit; et utitur illo principio practico : Bonum est faciendum, modo practico. Et tunc est disparitas inter ipsam et Logicam, quia prudentia dirigit opera voluntatis per electionem et imperium, quia opera voluntatis, cum sint libera et non naturaliter tendentia in objectum, sunt in se capacia realis directionis et moralis motionis; Logica autem, ut dictum est, versatur circa objecta cognita ex principiis speculativis, et solum motione resolutiva procedit, non autem introducit aliquam realem ordinationem in conceptu, quia naturali et non artificiosa similitudine conceptus tendit in objectum. Si vero scientia moralis secludat prudentiam, et solum tractet de materia virtutum definiendo, dividendo etc.,