Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 209

est speculativa, sicut fit in Theologia, in Prima Secundae. Nec utitur principiis practicis, aut modo practico, id est ut moventibus et inclinantibus affective, sed praecise speculativis, quatenus cognoscunt naturam virtutum et prudentiae in ratione veri, ut in Ethicis, et in tota Prima Secundae videri potest; et ita bene potest aliquis esse insignis Philosophus ethicus et Theologus, et imprudens peccator.

Neque est inconveniens quod non detur scientia practica, si vere et proprie scientia est, quia scientia procedit resolvendo et definiendo, practica movendo et componendo.

Ad confirmationem respondetur ex D. Thoma, ii-ii, q. xlvii, art. ii, ad 3: Quod non omnis ars ponitur a Philosopho in eadem parte animae in qua prudentia, sed aliqua ars ponitur in parte speculativa, sicut ars construens syllogismum; quia sufficit ad artem quod procedatur per certas et determinatas vias ad aliquid ordinandum, sive materia ejus sit speculatio, sive aliquid operabile. Artes autem liberales scientificae, ut Arithmetica et Geometria, in speculativis scientiis ponuntur a D. Thoma, ii Metaph., lect. n, et aliis locis, quae citavimus, cum circa numeros et magnitudines procedant pure speculando, tanquam Mathematicae, et ostendendo veritatem. Grammatica autem et Rethorica non videntur esse scientiae, nec tractant de quiditatibus objectorum et connexionibus necessariis, sed de modo loquendi et elegantia, nec procedunt definiendo et resolvendo aliquid in sua principia.

Nec sufficit ad rationem practicae scientiae quod habeat vim ad producendos actus suos in singulari: sic enim omnis stientia esset practica, quia omnis scientia producit actus in singulari; sed oportet videre an talea actus versentur circa verita-

tem rei contemplando, et circa objecta cognita ut cognita, an ut operabilia, et ex principiis speculativis vel practicis, ut dictum est.

ARTICULUS V.

Quomodo distinguatur Ijogica docens et utens.

Varie et obscure loquuntur auctores de ista distinctione Logicae docentis et utentis. Dicitur autem Logica docens, quatenus scientifice docet regulas dirigendi intellectum; utens vero, quatenus exeeutioni eas tradit in hac vel illa materia. Et sumpta est haec divisio utentis et docentis in Logica, quia sicut ea quae directiva sunt in practicis et regulas tradunt et usum habent, ita Logica, quae in speculativis est directiva, haec duo habet. Et ratio controversiae ad duo reducitur. Primum, ex parte materiae: An usus et doctrina in Logica versentur circa eamdem materiam, sive demonstrativam sive opinativam, an solum in topica? Secundum, ex parte formae: An pertineat ad eumdem habitum et principium formale doctrina et usus logicae.

Ut autem ista obscuritas declaretur, unum tantum oportet advertere ex doctrina D. Thomae, nempe quod triplex usus Logicae potest attribui. Primus est, quo praebet aliis scientiis modum procedendi artificiose per formam syllogisticam; siquidem ad ipsam pertinet modum procedendi praebere aliis scientiis ne errent, et opera rationis dirigere, instrumenta speculationis praebendo, ut ex Philosopho docet D. Thomas, ii Metaph., lect. ultim.; et Opusc. Lxx, q. v, art. i; et i Poster., lect. i; et alibi saepe.

Secundus usus est ipsius Logicae docentis, quando praebetaliis scientiis principia, et non solum formam