Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 211

restringendus usus Logicae ad solam partem topicam, sed etiam ad demonstrativam.

Et ratio est constans: Quia demonstratio non minus exigit strilbuturam syllogismi et bonitatem consequentiae, regulatam secundum regulas et principia Logicae, quam reliqui syllogismi probabiles; ergo talis dispositio et forma artificiosa in demonstrationibus derivatur a Logica, siquidem ex principiis et regulis Logicae dependet tam ex parte formae, quae regulatur per Dici de omni et Dici de nullo, aliisque principiis disponentibus syllogismum, quam ex parte materiae, quia demonstratio debet uti propositionibus necessariis et per se, quod maxime Logica considerat in posteriori resolutione.

Nec obstat quod istae demonstrationes etiam ut recte disposita) effective procedunt a particularibus scientiis elicientibus, a Logica autem solum pendent directive. Hoc inquam non obstat quia non determinamus modo Logicam influere in demonstrationes aliarum scientiarum effective eliciendo illas, sed sufficit quod directive, sicut prudentia influit in virtutes non elicitive, sed imperative; aut si effectivo Logica influit, non est influxus causae prius principalis demonstrantis, sed coadjuvantis et ministrantis, sicut virtutes eliciunt actum moralem a prudentia regulatum, sive ille modus regulationis in actibus virtutum effective sit a prudentia per impressionem realem in virtutes morales, sive solum directive; hoc enim non pertinet ad praesens, sed ad illam quaestionem: An imperium superioris potentiae seu virtutis in inferiora quae movet, fiat per effectiva impressionem? Sed quidquid sit de hoc, constat quod etiam respectu syllogismi opinativi et probabilis Logica non magis influit dis-

positionem syllogisticam effective et elicitive, quam syllogismum demonstrativum, sed directive; et hanc eamdem directionem, seu usum dicimus habere Logicam in syllogismo demonstrativo.

Dico secundo: Logica utens tertio modo accepta solum versatur circa partem topicam et sophisticam, id est processu non resolutivo, sed probabili, seu probativo et disputativo. Et si talis usus fiat in aliis scientiis ex principiis talium scientiarum, disputando ex illis et non resolvendo, talis usus pertinet ad Logicam solum directive; si autem procedat ex principiis ipsius Logica) talis disputatio non resolutiva, non solum directive, sed elicitive erit a Logica, quasi actus secundarius et imperfectus. — Hanc conclusionem intendit S. Thomas, in iv Metaph., lcct. iv, dum inquit: « Quod Logica, secundum quod est docens, habet considerationem de istis intentionibus, instituens modum quo per eas procedi possit probabiliter in singulis scientiis, et sic est scientia. Utens vero est secundum quod modo adjuncto utitur ad concludendum aliquid in singulis scientiis probabiliter, et sic recedit a modo sciendi. » Expressius autem hoc tradit D. Thomas, Opus. uxx, cit. quaest. vi, artic. i, ubi docet: « Quod aliquando dicitur processus rationalis ex termino in quo sistitur procedendo. Ultimus autem terminus ad quem rationis inquisitio perducere debet, est intellectus principiorum, in quae resolvendo judicamus, quod quidem quando fit, dicitur demonstratio. Quando autem inquisitio rationis usque ad ultimum terminum non perducit, sed sistitur in ipsa inquisitione, quando scilicet quaerenti ad huc nanet via ad utrum libet, sic rationalis processus distinguitur contra demonstratum. Et hoc modo procedi potest rationabi-