Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 212

liter in qualibet scientia, ut ex probabilibus paretur via ad necessarias conclusiones. Et hic est alius modus quo Logica utitur in aliis scientiis, non ut est docens, sed ut utens.»* Sic D. Thomas. Et sic occipiendo Logicam utentem, clarum est quod non pertinet ad partem demonstrativam, sed topicam, quia talis usus non est demonstratio, siquidem non est resolutio cum plena determinatione in principia certa et evidentia, sed tantum inquisitive et disputative procedit ad utrumlibet. Et si hoc faciat priebendo principia propria tali discursui et disputationi, elicitive totum illum discursum producet Logica, quia non solum praebet modum disputandi, sed etiam materiam scu principia. Pertinet autem ad aliquem habitum elicitive quidquid ex propriis principiis et objecto suo deducit sive resolutive, sive tantum disputative. Si autem principiis aliarum scientiarum seu habituum formetur discursus, seu disputatio, tunc Logica solum praebet modum disputandi, quod est praebere directionem, non autem elicientiam actus quoad substantiam.

Dico ultimo: Idem est habitus Logicae docentis et utentis, sive dirigat, sive eliciat, sive probabiliter disputet, sive demonstrative procedat, et eadem est specifica ratio formalis utriusque.— Non conveniunt omnes in hac conclusione; sed quidam in uno extremo dicunt non solum Logicam utentem et docentem esso oumdem habitum, sed eodem actu uti et docere, ut Mart., hic, q. ii. Alii in alio extremo non solum distinctos actus, sed etiam distinctos habitus constituunt, quia docentem dicunt esso speculativam, utentem vero practicam, ut Vazquez, i. p., disp. vni, cnp. v; vel q. in docentem dicunt esse scientiam, utentem vero opinativum habitum, ut quidam

apud Conimb., q. iv, procem., articulo ii. Alii dicunt Logicam docentem et utentem in materia et objecto ipsius Logicae esse eumdem habitum, in aliis vero scientiis dicunt utentem non esse habitum Logicae, sed ipsum habitum aliarum scientiarum producentem suas illationes ordinate. Ita M. Caber., disput. ii, procem., dubit. ii. A quo in re non recedit P. Merinero, hic, q. ii, sect. ii, qui distinguit habitum Logicae utentis elicitivum ab habitu Logicae docentis, quando in materia aliarum scientiarum versatur, tunc enim illa elicientia tribuitur habitibus aliarum scientiarum. J

Nihilominus proposita conclusio absolute et sine tot distinctionibus est communior inter Auctores, et praesertim apud Thomistas; de qua videndus est Flandr., ii Metaphysic., quaest. v, art. ii; M. Arapxo, ibi, quaest. m, art. ii; M. Soto, Sanch., Masius, et Curs. Carmel., quaest. v, procem. § ii.

Ratio est: Quia aliae scientiae non habent in se principia ordinativa suarum illationum, sed ea mutuantur a Logica, quae illa tradit et explicat; ergo non eliciunt ordinatas consequentias nisi ex virtute Logicae, seu lumine sibi communicato saltem directive et per propositionem objecti. Et sic D. Thomas perpetuo docet, praesertim Opusc. Ixx, Logicam ministrare aliis instrumenta speculationis. Ipsa autem Logica eodem habitu docet modum speculandi, et utitur, quia in quacumque materia eisdem principiis quibus tradit doctrinam utitur, et applicat ea ad formandum consequentias, nec requirit distinctum dictamen, nec specialem difficultatem habet vincendam; ergo non exigit distinctum habitum, sed extensionem, scu applicationem ejusdem. Anteced. prob.: Nam quod ex eisdem principiis procedat manifeste con-